Ad Museum Artium Bostoniense

 
Listen to this article in Latin?..Visne hanc symbolam Latine recitatam auscultare?

....You can listen to the article here, and watch many videos in Latin, while helping make Latinitium.com possible!..Hic eam audire et alia multa Latina spectare possis, dum Latinitium eadem opera sustentas ut hoc inceptum pergere possit. ....

Quae sint opera mira quae illo museo Bostoniensi condita servantur? Quid monstri sine facie aedificium custodit? Quis se ad Sphingem consulendi causa contulit? Haec et alia multa hodie agemus.

Medio mense Iunio trans Oceanum, Bostoniam in Civitates Foederatas, me contuli, ubi in scholis aestivis per septem dies Latine docerem. Tempus ibi perquam iucundum exegi–quisquis scholis aestivis linguae Latinae vivae interfuit vel discipulus vel magister, probe scit quam suave sit hoc studium litterarum Latinarum linguaeque Latinae Latine cum aliis commune habere.

Cum autem illa septimana ad finem vergeret, et tempus esset animos discipulorum relaxare, in ipsam urbem Bostoniam iter fecimus, ut Iacobo Dobreff mystagogo—qui idem scholis praeerat—Museum Artium Bostoniense lustraremus. Libet autem hodie paucula de hoc itinere deque operibus quae museum illud praeclarum visenda habet verba facere.

ITUR In urbem

Cum ipsae scholae aestivae in oppido cui nomen Bridgewater agerentur—quod ab urbe aliquantulum aberat—opus erat tramine, ut Bostoniam iremus. Feliciter autem accidit quod in proximo erat statio ad quam tramina magna constantia consistebant—mi credite, vel media nocte et eo serius ululantia tramina e cubiculo exaudiebam, quod cubiculum spectabat traminum orbitas (sic non inepte dici possunt vestigia quibus insistentia tramina procedunt). 

Constitutum est autem hora decima ante meridiem tramine proficisci; quod ubi celeri, ut ita dicam, gradu accessit, constitit, alacres conscendimus.

Paulo post aliquid inopinati accidit: nam minister traminis, qui tesseras nobis commodum vendiderat, pronuntiavit vires tramen deficere, nobisque duas dari optiones, aut fortunam experiri et sic periclitari ne, si forte inter duas stationes tramen constitisset, ambulandum esset, aut maturius descendere de tramine ut subterraneo tramine reliquum iter conficeremus. Libuit mihi fortunam temptare, non ceteris.

Descendimus igitur una et, cum Aeneae similes per cuniculos subterraneos diu erravissemus, Italiam nostram tandem attingere licuit.  

Caput sine facie

Calor erat, immo quid dico? aestus erat cum ad ipsos musei fores testudineo gradu accederemus. Tum vero oculis sursum latis mirum signum lapideum sine facie se conspiciendum obstulit cuius de mirabili fato plura infra. Hoc signum nihil veriti gressum intro fortes tulimus.

Artium propugnatrix

Cum introitum, id est pretium intrandi, solvissemus, gradu concitato ad scalas quae sursum ad opera immortalia ducebant, ivimus. Gradibus superatis in conclave magnum atque rotundum venimus cuius tectum fornicatum erat.

Scalas ascendendibus tabula in tecto picta se offert qua effingi videntur quattuor homines; diligentius vero intuentibus non tam esse homines quam sculpturam, picturam, architecturam, tres denique illas artes patet.

Intuemini, quaeso, imaginem infra positam ut illas videatis. Iam vero non sunt solae. Adsunt enim duo alii homines. Qui tandem? In summa atque sinistra parte vir vehemens falcem ferens et ictum in artes miseras dirigens conspicitur. Est autem Chronos, vel tempus ipsum quod rerum tam edax est.

latinitium.com-learn-latin-blog-museum-boston-minerva.jpg

Artes vero de medio non tolluntur nam intervenit Minerva,  propugnatrix fortissima artium, quae Cronon defendit, hoc est, artes clipeo suo ab eo protegit. Audeamusne igitur museum vocare vicarium terrestrem Minervae?

Sphinx

Per musei andrones modo prorsus modo sinistrorsum modo deorsum ducti a Iacobo Dobreff–amico doctissimo eodemque mystagogo, qui nobis de tabulis multa eaque docta atque iucunda narrabat–ad tabulam mihi maxime iucundam venimus.

Variarum ambage viarum, ut ait poeta, quae animum vel Thesei, filo Ariadnae muniti, fregissent, in parvum andronem venimus;  tum, simul ac sinistrorsum paulum concessimus, nobis suspicientibus se obtulit tabula picta perquam pulchra atque gravis qua effingitur homo qui ad genua accidit ad pedes Sphingis ut cum ea loqueretur. 

Iter periculis obnoxium

Hunc sphingem et hominem genubus nixum pigmentis et panno, vinculis pictoriis, vinxit Elihu Vedder, pictor Americanus aetatis anno vicesimo septimo.

Licet hac tabula picta prodigiosa Aegyptum, illam terram longinquam, effingat, ipse vero eo se nondum contulerat eo tempore quo hanc pinxit.      

In tabula ipsa peregrinus, pannis obsitus, qui ad genua coram Sphinge accidit, videtur longum atque molestum iter per loca invia confecisse ut gravia responsa a Sphinge acciperet. Nos autem quasi extrinsecus per fenestram spectantes fugit quid responsi dederit Sphinx.

 Elihu Vedder, Homo qui Sphingem interrogat.

Elihu Vedder, Homo qui Sphingem interrogat.

Hic autem peregrinus non videtur primus hoc consilium cepisse ut Sphingem adiret, nam in abscedentibus tabulae (i.e. in ea tabulae pictae parte quae longius abest et a spectantibus quasi abscedere vel abire videtur.) cernimus calvam fortasse alterius peregrini qui, non dissimili spe responsi adductus, se in viam ad Sphingem dederat. Quod vero petivit, inde secum domum ferre non videtur potuisse. Hic vero vita defunctus praesentem peregrinum nunc quasi mutus spectat. 

Si circum Sphingem oculos sustuleritis, columnas collapsas atque harena ex parte sepultas videbitis. Vedder pictor ipse memoriae prodidit se hac tabula picta illud voluisse ostendere quam desperata condicio humana esset, cum tam obnoxia esset nutui naturae.

Hac spectata aliam tabulam pictam non minus prodigiosam, quae licet minus invitet ad cogitandum quam ad timendum, tamen cum magna voluptate vidimus.

Balaena

Hanc autem pinxit Johannes Singletonius Copleius (John Singleton Copley) anno MDCCLXXVIII, qua effinguntur nautae in scapha contra canem marinum, beluam horrendam, strenue pugnantes. Sed nautae non sunt soli, adest enim puer.

Hic puer quattuordecim annorum, Brook Watson, cum scapha una cum aliis nautis prope portum Havannae anno MDCCXXXXIX veheretur, calamitatem passus est:

Aspicite, quaeso, crus pueri in aqua contra beluam pugnantis: iam impetus factus est, iam grave vulnus accepit.

Sed nautis fortiter repugnantibus, succurrentibus, hamo impetum in beluam facientibus, puer e tanto periculo ex ipsius mortis faucibus ereptus est, cum imam cruris partem amisisset. 

Idem autem prospera fortuna usus evasit dives qui, cum adolevisset, illam calamitatem pingendam locavit pictori Johanni Singletonio Copleio qui hoc ominosum atque prodigiosum spectaculum tanta arte fecit.

Qui diligenter tabulam pictam intuitus erit, aliud periculum post nautas videbit. Videtisne?

His duabus gravibus atque tristibus fabulis spectatis venimus ad maiora, antiquiora, diviniora.   

IUNO

Hoc simulacrum quo effingitur Iuno dea—id quod homines docti ex diademate collegerunt—tredecim pedum et trium et decem milium librarum, est simulacrum antiquum quod maximum in museiis Americanis servatur.

Licet dea Romana sit integra, tamen non eiusdem aetatis sunt omnia eius membra–ecce autem cento divinus! Etenim corpus primi saeculi ante Christum natum et caput cum diademate secundi saeculi post Christum natum factum est. Nasus et os divinum saeculo praesenti refecta sunt. 

Cum illud esse mirum fortasse videatur quod hoc tantum simulacrum tam longum fecit iter ex ea terra ubi natum est, non alienum videtur hic fabulam eius itineris breviter perstringere.  

Longa via est Roma

Hoc simulacrum marmoreum, antiquis temporibus Romae fictum, in solo nativo usque ad exitum saeculi undevicesimi–hoc est amplius duo milia annorum–institit. Illo enim tempore mulier Americana hanc deam, a familia Itala emptam, in Americam domum suam asportandam curavit.

Sic Iuno dea ornamento fuit horto illius familiae usque ad annum MMXI quo a Museo Artium Massacussetano emptum est.  

Aditus difficilior

Cum simulacrum esset tantum–circiter tredecim pedum vel quattruor metrorum–nonne illud miramini in museum omnino inferri potuisse? Non temere hoc miramini! Etenim dea maior erat quam quae, quanta quidem id temporis erat, per introitum principalem inferri posset.

Quid ergo? Quid egerunt? Quo confugerunt? Ad artes magicas? Ad mactandas capras? Nihil minus.

Capite autem abscisso et foramine per corpus facto fistulam metallicam inseruerunt quo ipsa stabiliretur. Deinde in altum tollenone sublata, et per fenestram tecti demissa, tandem domum suam praesentem intravit dea. 

Ad pedes huius Iunonis stare et exclesam admirari amplitudinem moveat animum vel ferreo homini.

Romana 

A Iunone, dea admirabili, ad conclave itum est quo plurima Romana servabantur, cum alia tum hoc labrum secundi saeculi post Chr. Nat. quod deo reclinanti ornatur. 

latinitium-blog-in-latin-learn-latin-online-roman-fountain.jpg

Mirum quantum hoc simulacro delector quo effingitur deus barbatus fluminis Nili, capillo laurea redimito. Si diligentius attenderitis, et acribus oculis sitis, fortasse videbitis hunc deum cubito sinistro inniti corpori sphingis cui caput deest.

Praeterea, utrimque conspiciuntur quasi aediculae vel loculi ubi olim minora simulacra deum reclinantem comitantia fuisse suspicari licet. Hoc aliisque multis statuis inspectis oculi sua sponte tracti sunt ad parietes qui vestiebantur mirificis operibus quibus oculos diu pavi. 

PARIETES

latinitium-blog-in-latin-learn-latin-online-pompei-wall-third-style.jpg

Hac tabula tectorii primo saeculo post Christum natum facta effinguntur, inter alia, in campo nigro versantes tres bestiae quarum prima, in summo picta, est avis, altera, quae supra tectum lacunare conspicitur, est leopardus; ultima autem neque vero minima bestia medium ante columnas Ionicas intuentibus apparebit: gryps.

Hoc tectorium effossum est anno MDCCCCI/II in villa non longe ab urbe Pompeiis sita. Quam tabulam contemplans facere non possum quin coner ante oculos mihi proponere hanc tabulam cum primum picta esset, quales eius colores esse oportuit!

Pulchra atque falsa opinio 

Cum tot tamque mirabilibus operibus alio alio magis visu digno refecti atque delectati essemus, et musas bene valere iusissemus, foras egressi sumus.

Qui est memoria bona, et bene initium huius symbolae meminit, iam rogabit quidnam de simulacro prodigioso dicere vellem quod supra memoravi.

Laudo memoriam tenacem et diligentiam!

Ut igitur porta foras venimus, conversi bustum introitui insidentem conspeximus cui nulla erant oris lineamenta. Quid hoc sibi vellet?

Audivi illud significare artes numquam perfectas esse sed usque fieri. Quae res licet fortasse pulchra sit, tamen a vero longe abest.

Veri inquisitio atque investigatio

In patriam reversus cum de significatione huius signi mecum cogitassem, decrevi epistulam mittere ad musei curatores ut rem omnem penitus cognoscerem.

Paucis abhinc diebus responsum opinione longius accepi, quod in pauca sic conferam: Architectus aedificii voluerat supra fores fieri signum Iunonis flammis circumdatae, quod negotium effingendi cum artifici datum esset eiusque proplasma gypseum minus placuisset iis qui museo praeerant, res in aliud tempus dilata est. Tantum autem tempus intervenit ut res in oblivionem venerit, ut fere fit, et homines studiosi coeperint fingere causas cur signum esset tale.

Nihil aliud igitur haec Iuno infecta significat nisi primum proplasma non placuisse neque aliud postea factum esse.

Estne proprium hominis lacunas semper implere velle? 

latinitium.com-lion-boston-museum-of-arts-latin-learn-latin-blog.jpg