Septem Locutiones Latinae ex Aulularia, fabula Plauti

Daniel Pettersson scripsit

Conversational Latin from Plautus. Learn to speak Latin. (latinitium.com)

Hodie e pluteo plautino vobis hausi locutiones septem, quas breviter tractabo.

Plautus & Plinius

Miro quodam studio sermonis Plautini his diebus subito inflammatus sum et in manus arripui primam quamque fabulam eius quam Fortuna Aululariam esse voluit. Nec temere namque mihi plurimum risum movit. Minus autem risi ubi intellexi me, haud secunda usum fortuna, unam ex eis quae fine carerent in manus sumpsisse… O lacrimas!

Animo obfirmato fabulam diligenter legi atque excussi, ex qua locutiones seu iuncturas verborum iucundas atque utiles excerpsi. Hoc feci maxime suasu Plinii Maioris, qui semper optima quaeque e libris in pugillares suos referebat. (Pugillares vocamus libellos in quibus adnotare vel scribere possumus.) Neque mihi abs re nunc videtur aliqua verba iucunda necnon utilia in medium vobis proferre; em vobis septem locutiones e Plauto depromptas!

 

Plautissemus! VII locutiones ex Aulularia Plauti

Sub singulis locutionibus brevem explicationem significationis invenies; quibusdam accedit origo.

 

I. OCULI EMISSICII

Euclio, persona principalis fabulae, idemque homo avarissimus, auro modo invento adeo ab omnibus timet ut famulam foras extrudere velit quia eam nimis curiosam, quasi aurum olfacturam, esse arbitratur. Ad cuius immodicam curiositatem depingendam Euclio eam esse oculis emissiciis dicit.  Quibus verbis significantur homines qui omnia nimis curiose circumspectant ut oculi e cavo oculi quasi emitti videantur.

 

II. E manu manubrium eximere

Euclio cuius timor usque crescit, animum inducit coquos gallinam quandam iussisse aurum in terram defossum quaerere. Qua fortiter interfecta Euclio manubrium e manu eis exemit, id est, occasionem auri harpagandi. Haec autem iunctura, quae fere in proverbium abiit, proprie significat alicui gladium e manu eripere ne possit impetum facere, manubrium enim dicitur ea gladii pars qua tenetur. Haec autem locutio translata idem fere valet atque occasionem aliquid faciendi alicui praeripere, hoc est, prohibere aliquem aliquid facere. 

 

III. Sermonem alicuius edere

Cum Euclio Megadorum, senem divitem, cui filiam despondit, in mores feminarum debacchantem audit, eius verbis delectatus ei "edi," inquit, "sermonem tuum."

Si igitur vehementer alicuius sermone delectamur, si libentissimo animo quid quis dicat auscultamus, cum Plauto nostro nos "sermonem eius edere" dicere possumus ut nos magno cum studio eius verba audire significemus. Est sane translatio ubi, pro cibis, sermo avide editur. 

 

IV. Animo dEfaecAto esse

Euclio, postquam neminem aurum sibi surripuisse cognovit, "defaecato," inquit, "demum animo egredior domo", id est timore et cura sublatis. Faex dicuntur sordes quae in fundo vini colliguntur. Inde verbum defaecandi proprie est a faece purgare, velut purgare vinum a faece. Iunctura animo defaecato significat animum a cura vel timore purgatum. Ergo animo defaecato est qui timorem vel curam expulit.

Pumex non aeque est aridus atque hic est senex. Quin cum it dormitum, follem obstringit ob gulam ne quid animae forte amittat dormiens.
— Pythodicus (ex Aulularia, 303–305)

V. Res in vado (salutis) est

Hac locutione significamus rem ante dubiam nunc bene se habere, non iam esse periculum. Ducta est imago ab aqua, nam vadum dicitur aqua humilis ubi scilicet nullum periculum a procella et alto mari est. Eiusdem generis est illud quod est in portu navigare quod dicitur postquam e periculo evaseris. 

 

VI. Os alicui sublinere

Euclio, persona huius fabulae, a Fide ipsa, – dea fidei – cuius in templo aurum absconderat, se deceptum esse dicit quod illa aliquem id surripere paene siverit. Ad hoc exprimendum Euclio “os,” inquit, “mihi sublevit pessime”.

Ceterum, vix ullam locutionem aeque crebram atque hanc apud comicum nostrum invenias, id quod nonnihil de natura fabularum eius testatur. Haec autem locutio, teste Nonio Marcello,  tracta est e ludo vel ioco quo Romani ora dormientibus iocandi causa pingebant (quae quidem res etiam hodie haud ignota est). Hinc translata idem valet quod aliquem decipere et pro ridiculo habere.

 

VII. Digitus transversus

Initio huius fabulae Euclio, auro suo timens, multa mala famulae suae minatur si loco indicato digitum transversum excedat, id est si loco se vel minimum moveat. Haec enim verborum iunctura proprie significat mensuram quae e crassitudine digiti constet, sicut "aqua digitum transversum alta est". Locutio autem plerumque significat quodlibet brevissimum spatium velut "non licet digitum transversum discedere”.

Tantum est! Aliae multae sunt quibus vos nunc non obruam.

 

RERUM REPETITIO ET CONGREGATIO:

  • Oculi emissicii
  • Manubrium e manu alicui eximere
  • Sermonem alicuius edere
  • Animo defaecato esse
  • Res in vado (salutis) est
  • Os alicui sublinere
  • Digitus transversus

Quid de his locutionibus Plauti vobis videtur? Omnes iam noveratis? Bona fide dicite! Sin minus, memoriae mandate et, ut ita dicam, plautissate! Velim ex vobis audire quomodo has quam citissime ediscere possimus. Scribite infra!

Tantum'st, valete!

Help Latinitium grow by sharing, liking & subscribing on facebook.com/latinitium & youtube.com/c/latinitium


 

Latest blog posts..Symbolae proximae