#30 – Cicero sepulchrum Archimedis indagat | Litterae Latinae 6

If you’re looking for tips on how to learn Latin or improve your Latin, but are pressed for time - look no further. Here you’ll find tidbits from the rich Latin literature (from different levels) to listen to in spare moments.

 

Archimedis ego quaestor ignoratum ab Syracusanis, cum esse omnino negarent, saeptum undique et vestitum vepribus et dumetis indagavi sepulchrum. Tenebam enim quosdam senariolos, quos in eius monumento esse inscriptos acceperam, qui declarabant in summo sepulchro sphaeram esse positam cum cylindro.

Ego autem cum omnia collustrarem oculis—est enim ad portas Agragantinas magna frequentia sepulchrorum -, animum adverti columellam non multum e dumis eminentem, in qua inerat sphaerae figura et cylindri. Atque ego statim Syracusanis—erant autem principes mecum—dixi me illud ipsum arbitrari esse, quod quaererem. Inmissi cum falcibus multi purgarunt et aperuerunt locum.

Quo cum patefactus esset aditus, ad adversam basim accessimus. Apparebat epigramma exesis posterioribus partibus versiculorum dimidiatum fere. Ita nobilissima Graeciae civitas, quondam vero etiam doctissima, sui civis unius acutissimi monumentum ignorasset, nisi ab homine Arpinate didicisset. 

– Cic., Tusc. V.24


If you want to help out, consider supporting Latinitium on Patreon by clicking below.

 

More texts

Subscribe to our YouTube-channel to get all the new Latin videos!