#34 – In studiis numquam desperandum est | Litterae Latinae 10

If you’re looking for tips on how to learn Latin or improve your Latin, but are pressed for time - look no further. Here you’ll find tidbits from the rich Latin literature (from different levels) to listen to in spare moments.

Si nos interim successus destituat, deterreatve labor, non continuo desistendum censeo. Si forte nos, in sublime tendentes ad montis verticem, deciens praecipites devolvamur, immo centies, milliens, totiens ardentius ac inflammatiore spiritu iter idem arripiemus, ad eundem verticem terrarum advolabimus.

Rex Alexander, generosi homo spiritus, domiturus orbem ad rupem venit ita sublimem, ut aditum militibus nullum reperiret. Eo principes aliquot confugerant, advecto commeatu in biennium, sperantes fore, ut interea homo aut moreretur aut minus saeviret cupidine imperandi.

Hi ridentes, num Alexander volare posset, exploratores illluc missos interrogabant. Nuntiatum hoc regi est. Qui graviter id ferens, volensque suos ad victoriam incitare, aiebat: Nihil tam alte posuisse naturam, quo virtus pervenire non queat.

Nec multo post, petram occupavit, pollicitus ante decem talenta illi qui primus ad verticem evaderet, novem secundo, sequenti octo, quarto septem, sic usque ad decimum decrescente numero.

Qua de causa non male habere quemquam debet, si non protinus incrementa doctrinae sentiat. Sicuti enim horologii umbram progressam sentimus, progredientem non cernimus et fruticem aut herbam crevisse apparet, non apparet crescere, ita et ingeniorum profectus, quoniam minutis constat auctibus, ex intervallo sentitur.

Leonis catuli informes nascuntur, vix ingrediuntur semestres, non moventur nisi bimestres, sic aliquando egeregia futura tarde solent provenire. Contra quae spectatissime florent, celerrime marcescunt.

Bene actum secum putat mercator, si, post decennem navigationem, post mille incommoda, mille vitae discrimina, rem sibi comparaverit paulo uberiorem; et nos pavidae animantes primo impetu spem omnem abiciemus? Quodcumque imperavit animus, obtinuit.

– Joachimus Fortius Ringelbergius, De ratione studii


If you want to help keep Latinitium going, consider supporting Latinitium on Patreon by clicking below. Supporters also get access to patreon-only content! Any help is much appreciated!

 

More Latin texts

Subscribe to our YouTube-channel to get all the new Latin videos!