#33 – Ancient Roman furniture..Supellex domus Romanae | Litterae Latinae 9

If you’re looking for tips on how to learn Latin or improve your Latin, but are pressed for time - look no further. Here you’ll find tidbits from the rich Latin literature (from different levels) to listen to in spare moments.

 

Level: Lower intermediate

Et in atrio domus Romanae et in peristylo, exigua erat supellex. In triclinio autem semper erat mensa, aut quadra aut orbis. Harum mensarum multae erant pulcherrimae et magni pretii. Plinius maior de duabus mensis scripsit, quarum alteri pretium fuit decies centena milia sestertium, alteri paulo minus.

Convivae circum mensam in sellis non considebant sed ex tribus mensae lateribus erant lecti, in quibus novem convivae accumbebant, terni in singulis lectis. Lignea aut aenea erat sponda lecti in quam torus et cervical et vestes stragulae impositae sunt.

Lectus cubicularis erat altior quam lectus triclinarius et scamno ascendebatur. Varia erant genera sellarum in domibus Romanis; sed cathedra, in qua feminae plerumque sedebant, erat simillima nostris sellis. Omnium sellarum lautissima erat eburnea sella curulis curvis pedibus, in qua quidam magistratus sedebant.

Pulcherrimae erant lucernae Romanorum, quarum multa exempla adhuc exstant. Aliae fictiles, aliae erant aeneae, sed omnes summa arte confectae. Lucernae, aut in mensas aut in alta candelabra imponebantur, aut etiam laquearibus dependebant. Non autem claram lucem praebebant.

–Scudder, J. W., First Latin Reader


If you want to help out, consider supporting Latinitium on Patreon by clicking below.

 

More texts

Subscribe to our YouTube-channel to get all the new Latin videos!