#25 – Vallaurius de Q. Curtio Rufo | Litterae Latinae 1

If you’re looking for tips on how to learn Latin or improve your Latin, but are pressed for time - look no further. Here you’ll find tidbits from the rich Latin literature (from different levels) to listen to in spare moments.

 

De Q. Curtii aetate disputantes viri eruditissimi in diversas omnino abierunt sententias. Nec defuere qui hunc scriptorem antiquitati invidentes, crederent ipsius historiam a viro quodam Italo post renatas litteras fuisse concinnatam. Cum autem in tanta opinionum discrepantia nihil certi hac de re possit afferri, probabilior tamen illorum sententia videtur, qui arbitrantur historicum hunc nostrum Claudio aut Vespasiano imperantibus vixisse.

Exaravit de rebus gestis Alexandri Magni libros X, in quibus non tam historici, quam oratoris partes egit, ut Milesiam potius fabulam, quam germanam historiam condidisse videatur. Quod quidem testantur inanes excursus, creberrimae descriptiones, declamatoriae contiones et nimium studium in Alexandri virtutibus extollendis; postremo stylus floridus, ornatus, frequentibus acutisque sententiis distinctus, et nimiis interdum translationibus vitiosus.

– Vallaurius, Thomas, Historia critica litterarum Latinarum


If you want to help out, consider supporting Latinitium on Patreon by clicking below.

 

More texts

Subscribe to our YouTube-channel to get all the new Latin videos!