#35 – Ennius: Vita et opera

AVAILABLE FOR THIS EPISODE:..SUBSIDIA HUIUS PARTIS:

  1. AUDIO..VOX | Audio available for download. .. Vox excepta depromi potest.
  2. VIDEO..SPECTACULUM | Animated video with the text. .. Pellicula cum verbis scriptis.
  3. TEXT..VERBA | Transcript of the episode. .. Ipsa verba transcripta.
 

....I. AUDIO..I. VOX....

....

This podcast in Latin is also available on iTunes.

..

Hunc sermonem Latinum hic vel apud iTunes auscultare potestis.

....

 

....II. VIDEO..II. SPECTACULUM....

 

III. TEXT..III. VERBA

Ennius: Vita et opera

De Ennio poeta perpauca comperta habemus. Paucis reliquiis exceptis omnia quae scripsit interciderunt. Sed ne ideo falso credamus Ennium fuisse  poetastrum qui scriberet carmina non legenda et prorsus indigna quae traderentur. Nam hic poeta de lingua Latina et litteris Latinis et ipsa lingua Latina bene meritus est: tot tantique scriptores non modo laudaverunt sed etiam imitati sunt.

Etsi nobis miseris copia non est operum Ennii, Romanis vero fuit, qui eum plurimi faciebant.

Videamus nunc ea pauca quae nobis de Ennio nota sunt et alia quae coniectura assequi nobis licet.

Ennius noster Rudiis in Calabria 239 a.Chr. n. non ignobili genere natus est. Verisimile est eum litteris et disciplinis omne genus institutum esse. Illis enim temporibus litterae Graecae cultus civilis Graecus vigebant in quibus adulescens haud dubie verstatus est.

Ennius tres sermones callebat, Oscum, Graecum Latinum, quam ob rem Gellio teste sibi tria corda esse dicebat.

Quintus Ennius tria corda habere sese dicebat, quod loqui Graece, etLsce et Latine sciret.
— Gel. 17.17

Bello Punico secundo Ennius in copiis auxiliaribus stipendia meruit quem deinde M. Porcius Cato Romam secum deduxit. De Ennio Romae habitante, Hieronymushaec memoriae prodidit.

habitavit in monte Aventino parco admodum sumptu contentus et unius ancillae ministerio.
— Hieronymus

Victum sibi quaeritabat litteris Graecis profitendis, id est docebat litteras graecas ut vitam sustentare posset.

Mox cum innotuisset Ennium versus fundere, in amicitiam M. Fulvii Nobilioris acceptus est. Quem in bellum secutus est ut res gestas versibus celebraret. Opera Quinti Fulvi, Marci Fulvii filii, civitate Romana donatus est et praenomen Quintum accepit, quem honorem sic expressit:

nos sumu’ Romani qui fuimus ante Rudini.
— Ennius

Cicerone teste mortem obivit anno 169 a. Chr. N.; podagra fortasse in causa fuit, de quo morbo sic versibus iocatus:

Numquam poetor nisi si podager
— Ennius

Tradunt eum mortuum in patriam urbem Rudias translatum esse. 

Ennius, homo omnis Minervae, fere nullum genus litterarum non attigit: scripsit et nim magnum opus de gestis Romanorum ordine temporis servato scripsit cuius inscriptio est Annales, quod ex duodeviginti libris constabat; idem plurimas tragoedias et complures comoedias et epigrammata et alia carmina fecit.

Ut consuetudo illius aetatis ferebat, Ennius haudquaquam a Graecis alienus erat. In tragoediis condendis institit vestigiis Euripidis cuius fabulas non dubitavit imitari; idem praedicavit Homeri poetae illius clarissimi animum in se migravisse.

Rafael

Rafael

Quamquam a Graecis non abhorrebat, eis totum se non dedit; ratione morum Romanorum et linguae Latinae habita Ennius Graeca et Romana ita commiscuit ut aliquid prorsus novi efficeret quod tamquam deinde quasi exemplum scriptoribus futurum esset.

Ennius sermonem poeticum proprium et discrimina generum litterarum et hexametrum Latinum condidit.

Effecit Ennius illud ut poesis fieret pars cultus civilis Romanorum ut post eum poetae Romae non parvi haberentur.

Ennius etiam in lingua novator extitit, qui ea ludere ausus est. Finxit nova verba et sermonem poeticum multimodis variavit. Apud eum scriptum legimus verbum onomatopoeticum taratantara quod exprimit vocem tubae;  sic Ennius:

At tuba terribili sonitu taratantara dixit

Iuvat hic fortasse afferre aliqua quae apud Ennium nobis fortasse insolita videntur.

illud quod verba truncavit velut ”do” pro ”domus”; idem per tmesin verba disiunxit ut in illo praeclaro versu

saxo cere- comminuit –brum
— Enn. Ann. 609

Id est saxo cerebrum comminuit.

Ennius vivus hominibus acceptissimus fuit sub finem rei publicae liberae Annales, opus illud quo res gestas Romanorum ordine temporis servato persecutus est, discipuli lectitabant et studiose imitabantur donec in eorum locum eius successit Aeneis Vergilii, qui ipse Ennium non paulum imitatus est.

Saeculo secundo p. Chr. N. cum multi studio antiquitatis exarsissent, qui sermonem Enii anteponerent Vergilii,  opera Ennii denuo in manibus terebantur.

Quamquam indicia sunt Ennii opera saeculo quinto et sexto lecta esse, tamen tot et tanta opera tanti poetae, proh dolor, ad nos non pervenerunt; propemodum quidquid Ennius scripsit, intercidit. Restant hodie non nisi fragmenta.

Etsi opera eius perierunt, verba eius etiamnunc nobiscum sunt, neque vero tantum propter vestigia Ennii quae apud Ciceronem, Vergilium, reperiuntur sed propter verba ab ipso ficta quibus etiamnunc utimur. In hoc genere est verbum illud “omnipotens”, quod Ennio acceptum referimus.

Fortasse alia multa fortasse dicenda sunt de Ennio et eius genere scribendi, tamen haec habui quae hodie dicerem. Valete!


If you want to help out, consider supporting Latinitium on Patreon by clicking below.

 

Latest podcast episodes..Sermones proximi


Subscribe to our YouTube-channel to get all the new Latin videos!