#21 – Ciceronis vita et mors: Pars II (Lhomond)

Listen to this easy Latin text and learn Latin. (from Latinitium.com)

AVAILABLE FOR THIS EPISODE:..SUBSIDIA HUIUS PARTIS:

  1. AUDIO..VOX | Audio available for download. .. Vox excepta depromi potest.
  2. VIDEO..SPECTACULUM | Animated video with the text. .. Pellicula cum verbis scriptis.
  3. TEXT..VERBA | Transcript of the episode. .. Ipsa verba transcripta.

I. AUDIO..I. VOX

....

This podcast in Latin is also available on iTunes.

..

Hunc sermonem Latinum hic vel apud iTunes auscultare potestis.

....


....II. VIDEO..II. SPECTACULUM....


III. TEXT..III. VERBA

Hodie vobis recitabo alteram partem vitae Ciceronis qualis in libro Urbis Romae viri illustres a Carolo Lhomond scripto narratur. Utinam placeat. Si primam partem non audivistis, eam hic invenietis.

Paucis post annis Ciceroni diem dixit Clodius tribunus plebis, quod cives Romanos indicta causa necavisset. Senatus maestus, tamquam in publico luctu, veste mutata pro eo deprecabatur. Cicero, cum posset armis salutem suam defendere, maluit urbe cedere quam sua causa caedem fieri. Proficiscentem omnes boni flentes prosecuti sunt. Dein Clodius edictum proposuit ut Marco Tullio igni et aqua interdiceretur: illius domum et villas incendit. Sed vis illa non diuturna fuit, mox enim totus fere populus Romanus ingenti desiderio Ciceronis reditum flagitare coepit et maximo omnium ordinum studio Cicero in patriam revocatus est. Nihil per totam vitam Ciceroni itinere, quo in patriam rediit, accidit iucundius. Obviam ei redeunti ab universis itum est: domus eius publica pecunia restituta est.

Gravissimae illa tempestate inter Caesarem et Pompeium ortae sunt inimicitiae, ut res nisi bello dirimi non posse videretur. Cicero quidem summo studio enitebatur ut eos inter se reconciliaret et a belli civilis calamitatibus deterreret, sed cum neutrum ad pacem ineundam permovere posset, Pompeium secutus est. Sed victo Pompeio, a Caesare victore veniam ultro accepit. Quo interfecto Octavianum, Caesaris heredem, fovit, Antonium impugnavit effecitque ut a senatu hostis iudicaretur.

Sed Antonius, inita cum Octaviano societate, Ciceronem iam diu sibi inimicum proscripsit. Qua re audita, Cicero transversis itineribus in villam, quae a mari proxime aberat, fugit indeque navem conscendit, in Macedoniam transiturus. Unde aliquotiens in altum provectum cum modo venti adversi rettulissent, modo ipse iactationem maris pati non posset, taedium tandem eum et fugae et vitae cepit regressusque ad villam “Moriar” inquit “in patria saepe servata.” Satis constat, adventantibus percussoribus, servos fortiter fideliterque paratos fuisse ad dimicandum, ipsum deponi lecticam et quietos pati, quod sors iniqua cogeret, iussisse. Prominenti ex lectica et immotam cervicem praebenti caput praecisum est. Manus quoque abscissae; caput relatum est ad Antonium eiusque iussu cum dextra manu in rostris positum.

Quamdiu res publica Romana per eos gerebatur, quibus se ipsa commiserat, in eam curas cogitationesque fere omnes suas conferebat Cicero et plus operae ponebat in agendo quam in scribendo. Cum autem dominatu unius C. Iulii Caesaris omnia tenerentur, non se angoribus dedidit nec indignis homine docto voluptatibus. Fugiens conspectum Fori urbisque rura peragrabat abdebatque se, quantum licebat, et solus erat. Nihil agere autem cum animus non posset, existimavit honestissime molestias posse deponi, si se ad philosophiam rettulisset, cui adulescens multum temporis tribuerat, et omne studium curamque convertit ad scribendum: atque ut civibus etiam otiosus aliquid prodesse posset, elaboravit ut doctiores fierent et sapientiores, pluraque brevi tempore, eversa re publica, scripsit, quam multis annis ea stante scripserat. Sic facundiae et Latinarum litterarum parens evasit paruitque virorum sapientium praecepto, qui docent non solum ex malis eligere minima oportere, sed etiam excerpere ex his ipsis, si quid insit boni.

Multa exstant facete ab eo dicta. Cum Lentulum, generum suum, exiguae staturae hominem, vidisset longo gladio accinctum, “Quis” inquit “generum meum ad gladium adligavit?”—Matrona quaedam iuniorem se, quam erat, simulans dictitabat se triginta tantum annos habere; cui Cicero “Verum est,” inquit “nam hoc viginti annos audio.”—Caesar, altero consule mortuo die Decembris ultima, Caninium consulem hora septima in reliquam diei partem renuntiaverat; quem cum plerique irent salutatum de more, “Festinemus” inquit Cicero “priusquam abeat magistratu.” De eodem Caninio scripsit Cicero: “Fuit mirifica vigilantia Caninius, qui toto suo consulatu somnum non viderit.”

HELP LATINITIUM GROW BY SHARING, LIKING & SUBSCRIBING ON FACEBOOK.COM/LATINITIUM & YOUTUBE.COM/C/LATINITIUM. IT'S IMPORTANT.

LATEST EPISODES..PROXIMI SERMONES