#18 –- LATIN TEXTS | THE LIFE & DEATH OF BRUTUS (LHOMOND)..#18 –- LITTERAE LATINAE | DE BRUTI VITA ET MORTE (LHOMOND)

Listen to this easy Latin story and learn Latin. (From latinitium.com)

AVAILABLE FOR THIS EPISODE:..SUBSIDIA HUIUS PARTIS:

  1. AUDIO..VOX | Audio available for download. .. Vox excepta depromi potest.
  2. VIDEO..SPECTACULUM | Animated video with the text. .. Pellicula cum verbis scriptis.
  3. TEXT..VERBA | Transcript of the episode. .. Ipsa verba transcripta.

I. AUDIO..I. VOX

....

This podcast in Latin is also available on iTunes.

..

Hunc sermonem Latinum hic vel apud iTunes auscultare potestis.

....


....II. VIDEO..II. SPECTACULUM....


III. TEXT..III. VERBA

#18 – DE BRUTI VITA ET MORTE (LHOMOND)

Hodie vobis recitabo locum e libro qui inscribitur Urbis Romae viri illustres quem Carolus Lhomond saeculo duodevicesimo composuit in usum discipulorum et, ut ex ipsa inscriptione patet, tractantur viri clarissimi Romae quales fuerunt Cicero et Caesar.

Marcus Brutus ex illa gente, quae Roma Tarquinios eiecerat oriundus, Athenis philosophiam, Rhodi eloquentiam didicit. Eius pater, qui Syllae partibus adversabatur, iussu Pompei interfectus erat; unde Brutus cum eo graves gesserat simultates. Bello tamen civili Pompei causam, quod iustior videretur, secutus dolorem suum reipublicae utilitati posthabuit.

Victo Pompeio, Brutus a Caesare servatus est, et praetor etiam factus. Postea cum Caesar superbia elatus senatum contemnere, et regnum affectare coepisset, populus praesenti statu haud laetus vindicem libertatis requirebat. Subscripsere quidam L. Bruti statuae: "Utinam viveres!" Item ipsius Caesaris statuae: "Brutus quia reges eiecit, primus consul factus est; hic, quia consules eiecit, postremo rex factus est." Inscriptum quoque est M. Bruti praetoris tribunali: "Dormis, Brute!" 

M. Brutus, cognita populi Romani voluntate, adversus Caesarem conspiravit. Pridie quam Caesar est occisus, Porcia Bruti uxor, Catonis filia, consilii conscia, egresso cubiculum Bruto cultellum tonsorium, quasi unguium resecandorum causa, poposcit, eoque velut forte elapso se vulneravit. 

Clamore ancillarum vocatus in cubiculum uxoris Brutus obiurgare eam coepit, quod tonsoris praeripuisset officium; at Porcia ei secreto dixit: "Non est,” inquit, ”hoc temerarium factum meum, sed in in tali statu nostro mei erga te amoris certissimum indicium. Experiri enim volui, si tibi propositum ex sententia parum cessisset, quam aequo animo me ferro essem interemptura.”

Quibus verbis auditis, Brutus ad caelum manus et oculos sustulisse dicitur et exclamavisse: "Utinam dignus tali coniuge maritus videri possem!"

Interfecto Caesare cum Antonius, vestem eius sanguinolentam ostentans, populum veluti furore quodam adversus coniuratos inflammasset, Brutus in Macedoniam concessit, ibique apud urbem Philippos adversus Antonium et Octavium dimicavit. 

Victus acie, cum in tumulum se nocte recepisset, audita Cassii morte, ne in hostium manus veniret, uni ex comitibus latus transfodiendum praebuit. 

Antonius, Bruti corpus liberto suo sepeliendum tradidit, quoque honoratius cremaretur, inici ei suum paludamentum iussit, iacentem non hostem, sed civem deposito existimans odio. Cumque interceptum a liberto paludamentum comperisset, ira percitus protinus in eum animadvertit, praefatus: “Quid? tu ignorasti cuius tibi viri sepulturam commisissem?” Non eadem fuit Octaviani erga Brutum moderatio, is enim avulsum Bruti caput Romam misit, ut G. Caesaris statuae subiceretur. Porcia cum victum et interemptum virum suum cognovisset, quia ferrum non dabatur, ardentes ore carbones hausit, virilem patris exitum mulier imitata novo mortis genere.

HELP LATINITIUM GROW BY SHARING, LIKING & SUBSCRIBING ON FACEBOOK.COM/LATINITIUM & YOUTUBE.COM/C/LATINITIUM. IT'S IMPORTANT.

 

 

Latest podcast episodes..Sermones proximi

2 Comments

EN
LA