PODCAST IN LATIN..SERMONES LATINI


#16 –- LATIN TEXTS | THE STORY OF THESEUS: PART 2..#16 –- LITTERAE LATINAE | FABULA LATINA: THESEUS PARS II

....
Here you will find three resources for the episode.

  • I) Audio
  • II) Video
  • III) Text

..
Hic reperiuntur tria subsidia huius sermonis:

  • I) Auscultanda
  • II) Spectanda
  • III) Legenda

....

I. AUDIO..I. AUSCULTANDA

 

....

This podcast in Latin is also available on iTunes.

..

Hunc sermonem Latinum hic vel apud iTunes auscultare potestis.

....

....II. VIDEO..II. SPECTANDA....

....Watch a video of the same episode where the text appears together with the audio. .. Specta pelliculam ubi verba scripta vocem comitentur. ....

 

III. READ..III. LEGENDA

Here you'll find a transcript of the episode for easy printing or reviewing. .. Hic ipsa verba sermonis praebentur ut et auscultare et simul legere, si libet, possitis.

Hodie vobis alteram partem fabulae recitabo quae est de Thesei vita periculisque. Si forte primam partem nondum auscultavistis, suadeo ut hic eam prius auscultetis. Ad rem!

Aegeus et noverca

Interea Aegeus rex Medeam veneficam, quae Athenas nuper venerat, in matrimonium duxerat. Ex ea autem nullos liberos habuit. Quam ob rem viginti filii Pallantis, fratris Aegei, regnum sibi occupare constituerunt. His hominibus ea coniuratio prospere evenit. Nam regem cum Medea in regiam se recipere cogunt, atque ipsi regnum occupant. 

Athenis in hoc statu erant res, ubi Theseus in urbem venit. Sine mora iuvenis ad Aegei regiam contendit, atque tandem aditum ad patrem habuit. Sed Aegeus hunc iuvenem, qui Troezene venerat, non agnovit. Quin etiam eum pro hoste habuit, atque consilio uxoris ei vinum dedit, quo Medea venenum miscuerat. 

Theseus poculum dextra sumpserat, ubi pater in eburneo capulo gladii agnovit signa sui generis, atque poculum ab ore excussit. Inde Medea per sua carmina effugit. At Aegeus ingenti gaudio complebatur, quod filius incolumis erat, atque eum in regiam laetissimus accepit. Postquam Theseus de omnibus periculis itineris narravit, et pater et filius deis immortalibus gratias agunt, et aras donis cumulant. 

Interea viginti filii Pallantis de adventu Thesei audiverant, atque pugnare parabant. Acerrime Theseus impetum in eos fecit, cunctosque ex urbe expulit. Brevi postea Aegeus palam Thesea filium suum agnovit. Quam ob rem magna laetitia erat per totam urbem. 

Theseus et minotaurus

Olim, regnante Aegeo, Androgeus Minois filius Athenas venit, atque ludorum, qui ibi quotannis celebrabantur, victor appellatus est. Haud ita multo post, casu nescio quo necatus est. Quam ob rem Minos, incensus ira, bellum cum Atheniensibus gessit. Quibus victis terribile tributum imposuit. Eos enim quotannis septem iuvenes septemque virgines ad cibum Minotauro mittere iussit. 

Ea re cognita, Theseus Cretam navigare et cum monstro pugnare constituit. Nec lacrimis patris nec precibus populi motus est. Denique sortes ducuntur et omnia parata sunt. Infelices iuvenes cum Theseo navem atris velis aptatam, signum luctus, conscendunt. Quam navem Theseus patri promittit albis velis aptatam, signum victoriae, Athenas redituram esse. 

Mox nautae navem solvunt, et altum mare petunt. Paucis post diebus navis Cretam appulsa est. Captivi expositi ad regem ducuntur. Tum primum Ariadne, pulchra Minois filia, Thesea videt. Statim admiratione et misericordia mota, nobilem iuvenem servare constituit. Itaque virgo, captivis in carcerem ductis, custodes auro corrumpit, ac ipsa Thesei gladium et filum dat. 

Vesperi custodes Thesea in labyrinthum ducunt. Prope introitum autem iuvenis custodibus inscientibus filum adnectit. Subito terribilem mugitum exaudiunt. Inde custodes ex labyrintho discedunt et Theseus solus relinquitur. Mox Minotaurum videt. Tum acerrima erat pugna. Nam Minotauro erant et vires tauri et dolus celeritasque hominis. Denique vulneribus confectum monstrum cadit.  

Theseus et Ariadne

Minotauro victo, Theseus filo viam, qua venerat, celeriter repetit. Ad introitum labyrinthi Ariadnen videt, quae, metu tremens, iuvenem petitum venerat. Nunc tandem virgo laeta eum victorem videt, atque ei dicit se omnia paravisse; custodes carceris somno vinoque sepultos esse; eius comites ad navigandum paratos esse. Statim Theseus cum Ariadne ad litus properat, ubi iam comites convenerant. Sine tumultu omnes navem atris velis conscendunt et nocte tecti per classem Minois evadunt. 

Nunc tandem eis est spes patriae videndae. Postero die Naxon veniunt. Hic ab omni periculo tuti paucos dies manserunt. Tum Theseus et comites navem conscendunt et Athenas cursum derigunt. Ariadne autem in insula relicta est, quam ob rem, relicta sit, difficile dictu est. 

Alii dicunt Thesei in animo esse Naxon postea redire ad ducendam Ariadnen in matrimonium; alii deum Bacchum coegisse iuvenem Ariadnen relinquere dicunt. Saltem certum est Bacchum eam in caelum secum evexisse et ei coronam septem stellarum dedisse. Etiam nunc enim nocte in caelo Ariadnea corona cernitur. 

Iam multos dies Aegeus rex reditum navis exspectabat, quae suum filium ad Cretam evexerat cum procul tandem navem cernit, sed – eheu! – atris velis! Nam Theseus casu nescio quo vela non mutaverat. Tum rex magno dolore affectus se ex alta rupe in mare deiecit; unde mari nomen est Aegaeum. 

Inde Theseus rex Athenarum sapienter civitatem regebat. Aethram, matrem suam, Troezene arcessivit, quam semper habebat praecipuo honore.

HELP LATINITIUM GROW BY SHARING, LIKING & SUBSCRIBING ON FACEBOOK.COM/LATINITIUM & YOUTUBE.COM/C/LATINITIUM. IT's IMPORTANT.

 

Latest episodes..Proximi sermones

Comment

EN
LA