#13 – Latin TEXTS | The christmas story (Luc. 2:1–20)..#13 – Litterae Latinae | Christi nativitas (Luc. 2:1–20)

I. AUDIO..I. VOX

....

This Latin podcast is also available on iTunes.

..

Hunc sermonem Latinum hic vel apud iTunes auscultare potestis.

....

....II. VIDEO..II. SPECTACULUM....

 

III. TEXT..III. VERBA

Salvete sodales! Auscultatis vel spectatis Latinitium. Ego sum hospes vester Daniel et haec est series ubi de litteris, et de locutionibus et de aliis nugacioribus rebus loquor. Recito etiam scripta Latina varia et haec omnia et auscultare et spectare et legere potestis apud latinitium.com/podcast.

Hodie vobis Euangelium secundum Lucam legam, bis. Primum e versione vulgata deinde ex interpretatione quam Sebastianus Castellio saeculo sexto decimo fecit. Iuvabit fortasse has interpretationes comparare. Ad rem!

The Adoration of the Shepherd, Gerard van Honthorst, 1622. 

Evangelium secundum Lucam (Versio Vulgata)

1 Factum est autem; in diebus illis exivit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis.
2 Haec descriptio prima facta est praeside Syriae Quirino.
3 Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem.
4 Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David,
5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante.
6 Factum est autem; cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret,
7 et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio.
8 Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum.
9 Et angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Domini circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.
10 Et dixit illis angelus: “ Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo,
11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
12 Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio ”.
13 Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium:
14 “ Gloria in altissimis Deo, et super terram pax in hominibus bonae voluntatis ”.
15 Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebantur ad invicem: “ Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis ”.
16 Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio.
17 Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc.
18 Et omnes, qui audierunt, mirati sunt de his, quae dicta erant a pastoribus ad ipsos.
19 Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo.
20 Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus, quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.

The Nativity, Lorenzo Monaco (Piero di Giovanni), ca 1406-1410.

Evangelium secundum Lucam (Sebastianus Castellio)

Per id tempus decreto promulgatum est ab Augusto caesare, ut censeretur totus orbis, qui primus census habitus est Quirino praetore Syriae. Igitur, cum omnes ad profitendum in suam quisque civitatem proficiscerentur, ascendit etiam Iosephus ex Galilaea, ex oppido Nazaretha, in Iudaeam, in Dauidis oppidum, quae Bethlehema vocatur, quod esset ipse dauidicae domus atque familiae: ut profiteretur una cum Maria, desponsa sibi uxore praegnante.

Accidit autem, ut, dum illic sunt, illa exacto ad pariendum tempore, filium suum pareret primogenitum: quem fasciis involvit et in praesepi reclinauit; quod eis in diuersorio locus non esset. Erant pastores in eadem regione excubantes et nocturnis vigiliis ouile suum custodientes: quibus ecce Domini angelus astitit, eosque Domini splendor circumfulsit, et magno timore perterritos, sic est angelus allocutus: ”ne timete: en ego vobis enim ingentem nuntio laetitiam, toti populo futuram: videlicet, vobis hodie natum esse seruatorem, qui est Christus Dominus in oppido Davidis.
Atque hoc vobis signum erit: invenietis infantem fasciis inuolutum, iacentem in praesepi.” Et repente exstitit cum angelo caelestium copiarum multitudo, Deum laudantium, et ita dicentium, ”gloria in supremis Deo, et in terra pax, erga homines beneuolentia.”

Deinde ubi ab eis discesserunt in caelum angeli, pastores illi cohortati sunt inuicem, ut Bethlehemam peterent, et viserent quid rei accidisset, quod Dominus sibi declarasset.

Itaque celeriter profecti, invenerunt Mariam et Iosephum, et iacentem in praesepi infantem, quo viso, praedicarunt, quid sibi de puero illo dictum fuisset. Ac quotquot audierunt, ea mirati sunt quae eis a pastoribus dicta sunt. Maria vero eas res omnes observabat, cum animo suo perpendens.

Redierunt autem pastores Deum celebrantes atque collaudantes, propter ea omnia, quae et audiverant, et, quemadmodum eis praedictum fuerat, viderant.

Nativity, Jean-Baptiste Marie Pierre, mid 18th century.

 

Help Latinitium grow by sharing, liking & subscribing on facebook.com/latinitium & youtube.com/c/latinitium

 

3 Comments

EN
LA