PODCAST IN LATIN..PODCAST


#8 – The life and works of terence..#8 – Pauca de Terentio: Vita atque opera

....
Here you will find three resources for the episode.

  • I) Audio
  • II) Video
  • III) Text

..
Hic reperiuntur tria subsidia huius sermonis:

  • I) Auscultanda
  • II) Spectanda
  • III) Legenda

....

I. AUDIO..I. AUSCULTANDA

....

This podcast in Latin is also available on iTunes.

..

Hunc sermonem Latinum hic vel apud iTunes auscultare potestis.

....

....II. VIDEO..II. SPECTANDA....

....Watch a video of the same episode where the content is explained and supported by animations to facilitate understanding and retention. .. Idem sermo pictis imaginibus verbis illustratur quo facilius et intellegatur et nova memoriae mandentur. ....

III. READ..III. LEGENDA

Here you'll find a transcript of the episode for easy printing or reviewing. .. Hic ipsa verba sermonis praebentur ut et auscultare et simul legere, si libet, possitis.


Salvete! Ego sum hospes vester Daniel. Haec est series sermonum Latinorum, ubi Latine loquor de variis argumentis velut de locutionibus Latinis, de litteris Latinis, et de aliis magis nugacibus rebus. Si vultis videre ipsa verba huius sermonis, ite ad latinitium.com/podcast.

Haud ita pridem, in sermone quarto vitam atque opera Plauti comici summatim exposui: cum non modo Plauti verum etiam Terentii fabulas his diebus in manibus habeam, aequum est de eo quoque verba facere ne videar Terentium miserum posthabere. Audietis quid Terentius dicatur secum e Graecia tulisse antequam mortuus sit, quid Caesar et Cicero de Terentio iudicaverint et num comoedias suas reapse fecerit Terentius et multa alia.

Terentius and actors with theatre masks, manuscript Vaticana, Vat. lat. 3868 (2r), c:a 825 A.D.  Learn to speak latin; latinitium.com

 
FONTES

De Terentii vita fere unius Suetonii scripta ad nos pervenerunt, aliorum scriptorum reliquiae tantum nobis sunt. Iam vero, Suetonius, qui idem de vita Caesarum scripsit, multo post Terentium floruit. Suetonius autem usus est scriptis aliorum velut Fenestellae, de quo scriptore pauca comperta sunt, cum scripta paucis reliquiis exceptis interciderint.

Gratias igitur agimus Suetonio qui vitam Terentii scribere sibi sumpserit. Quamquam in illo laudando est quidam modus servandus, nam eorum quae bonus Suetonius narrat licet alia vera sint, alia profecto minus verisimilia vel omnino falsa iudicanda sunt. Nihilominus, Suetonius est vitae Terentii fons qui optimus extat.

Terentius, Frontespiece, Woodcut. Learn to speak latin; latinitum.com

VITA TERENTII

Paucis complectar vitam comici:

Publius Terentius Afer, Carthagine natus est sed de ipso anno ambigitur: aut anno 195 aut 185 ante Christum natum. Quod in medio relinquam.

Terentius Romae servivit Terentio Lucano senatori qui illum liberaliter instituendum curavit et “mature” ut ait Suetonius, manumisit. Terentius cum multis nobilibus familiariter vixit sed maxime cum Scipione Africano minore et C. Laelio.

Terentius priusquam clarus factus est poeta, dicitur recitavisse Andriam comoediam, quam primam scripserat, Caecilio poetae iam provecta aetate. Primum subsellio residens iuxta lectulum recitavit deinde, post paucos versus invitatus est ut accumberet et una cenaret, cetera deinde magna Caecilii admiratione percucurrit. Magis autem admirandum est illud quod illa omnia facta sunt biennio postquam Caecilius mortuus est!

Terence reads Andria to Caecilius, by John Leech, The Comic History of Rome, Gilbert Abbott A Beckett, c:a 1850; Learn to speak latin, latinitium.com

Postquam vero fabulae Terentii steterunt, fama fuit eum esse adiutum in scribendo a Scipione et Laelio, quam famam non omnino refutavit. Suetonius scribit videri Terentium ideo levius se defendisse quod illa fama Scipioni et Laelio grata esset.

Eodem Suetonio teste Terentius nondum quintum atque vicesimum annum egressus, Roma profectus est neque umquam postea visus est. Sed de eius exitu mira fama memoriae prodita est, nam magnas it fama per urbes. De qua mox dicam.


FABULAE IPSAE

Quot fabulas scripsit? Inter fere omnes hodie constat eum sex fecisse fabulas, quae omnes ad unam ad nos pervenerunt, quod testatur de virtute earum.

Antiquis autem temporibus fuerunt qui conterenderent Terentium e Graecia redeuntem in mari periisse cum centum et octo fabulis e fabulis Menandri conversis. Quod fidem excedere videtur, sed utinam verum sit! Olim illae arca probe inclusae fortasse in fundo maris invenientur.

Terentius, sicut Plautus, fabulas Graecas Latino sermone expressit. Cum autem Graecae ad nos integrae non pervenerint, haud facile est aequum ferre iudicium de Terentii genere scribendi. Sed eum plane suum esse licet conicere ex commentariis Donati grammatici, ex iudiciis antiquorum denique ex ipso modo quo valuit Latine mores varios personarum summo colore illustrare, ut veri homines qui alius alio modo cogitant, esse videantur.

Andria, manuscript c:a 825 A.D. Learn to speak latin, latinitium.com

Plautus & Terentius

Qui a Plauto ad Terentium transiverit, primum omnium animadvertet poetam in prologo non argumentum narrare sed de litteris dicere, rationem scribendi suam defendere, alios increpare.
Porro hi poetae et oratione inter se maxime distant.

Plautus qui saepe quasi accusatus est inquinatae orationis vel inconditi dicendi generis, non dubitat nunc uti sermone proletario, ut ait Plauti miles, nunc Graecissare nunc verba fingere ut iure haberi possit germanus novator sermonis Latini.

Terentius autem sermone magis lecto atque perspicuo usus efficit genus dicendi politum atque urbanum, id quod grammatici attribuunt amicitiae atque familiaritati quae inter Terentium et Scipionem et alios nobiles intercedebant.

Quoniam verbis atque syntaxi propius accedit ad orationem Ciceronis eiusque aequalium quam Plautus, minime mirum si Latine discentes usque ad saeculum duodevicesimum a Terentii fabulis saepe discere coeperunt.

Sed quid antiqui, quid de Terentio poeta senserunt? Varro, investigator ille antiquitatis diligentissimus, sic de tribus comicis Caecilio, Terentio, Plauto iudicat:

in argumentis Caecilius poscit palmam, in ethesin Terentius, in sermonibus Plautus.

Terentius igitur in moribus vincit. Cicero scribit eundem Terentium esse “lecto sermone” et Caesar illum quidem dimidiatum esse Menandrum, quia ei desit vis comica, sed esse puri sermonis amatorem.

Mid-12th century illustrated Latin manuscript of Terence's Comedies from St Albans Abbey, now held at the Bodleian Library; Learn to speak latin, latinitium.com

CONSILIUM

Antequam finem facio, librum Latine scriptum qui ad Terentium pertinet vobis commendare velim, qui est P. Terentii comoediae sex a Johanne Stirling quem composuit. Hoc libro continentur non modo ipsae fabulae Terentii sed infra verba poetae inveniuntur eadem verba sed ordine verborum mutato et suppletis verbis quae subaudiantur. Haec editio mihi magno usui fuit primum Terentii opera legenti. In pagina huius sermonis apud latinitium.com/podcast invenietis nexum seu ligamen quod ad librum PDF ducit.

Stirling, John, P. Terentii Comoediae sex (London 1739)

Uter comicus vobis magis placet, Plautus an Terentius? Uter facilior esse videtur?

 

Latest podcast episodes..Sermones Latini proximi

3 Comments

EN
LA