PODCAST IN LATIN..PODCAST


#7 – Halloween special..#7 – Horrenda atque timenda

....
Here you will find three resources for the episode.

  • I) Audio
  • II) Video
  • III) Text

..
Hic reperiuntur tria subsidia huius sermonis:

  • I) Auscultanda
  • II) Spectanda
  • III) Legenda

....

I. AUDIO..I. AUSCULTANDA

....

This podcast in Latin is also available on iTunes.

..

Hunc sermonem Latinum hic vel apud iTunes auscultare potestis.

....

....II. VIDEO..II. SPECTANDA....

....Watch a video of the same episode where the content is explained and supported by animations to facilitate understanding and retention. .. Idem sermo pictis imaginibus verbis illustratur quo facilius et intellegatur et nova memoriae mandentur. ....

III. READ..III. LEGENDA

Here you'll find a transcript of the episode for easy printing or reviewing. .. Hic ipsa verba sermonis praebentur ut et auscultare et simul legere, si libet, possitis.


Salvete! Ego sum hospes vester Daniel. Haec est series sermonum Latinorum, ubi Latine loquor de variis argumentis velut de locutionibus Latinis, de litteris Latinis, et de aliis magis nugacibus rebus. Si vultis videre ipsa verba huius sermonis, ite ad latinitium.com/podcast.

Festum omnium sanctorum

Hodie breviter perstringemus atque attingemus ea horrenda quae Romani noctu vagari credebant. Discetis cum alia tum quid Erictho saga in Caesarem et Pompeium machinata sit, quid Nero post mortem suam nuntiaverit scriptori qui vitam (Neronis) scribebat. Sed primum de festis dicam.

Festum omnium sanctorum est magnus dies festus hominibus varias orbis terrarum partes incolentibus. Hoc festum alibi paulo aliter vocatum plerumque pertinet ad venerandos homines divos sive sanctos, et martyres, et alios qui e vita excesserunt.

Teater, pjäs, masker Pompeii_-_Villa_del_Cicerone_-_Mosaic_-_MAN (1).jpg

Pridie festi omnium sanctorum in Suetia candelas accensas in sepulchris cognatorum atque amicorum ponimus ut eorum nos memores esse ostendamus.

Multis autem locis homines habitu simulant manes, larvas sive lemures, sagas, alia horrenda. Id est, fortasse personas et vestimenta induunt, id est, ut videantur esse sagae vel larvae.

Festum omnium sanctorum est dies festus Christianus sed Romanis erant quoque festa quae ad mortuos pertinebant. Nam mense Maio celebrabant Lemuria quae erant festa instututa non tam ad venerandos mortuos quam ad lemures placandos, qui erant animae malignae mortuorum. Sed de his mox dicam.

Romani, qui vulgo credebant esse multa et varia horrenda, miseri incidebant in larvas vel lemures et sagas et alia monstra quae noctu vagantur.

Somnia, terrores magicos, miracula, sagas, Nocturnos lemures portentaque Thessala rides?
— Horatius, Epist. 2

SAGAE

Sagae sane non ridendae sunt nam apud Romanos sagae dicebantur multarum rerum scientia instructae scire medicamenta amatoria commiscere, ab inferis mortuos excitare, nocturnis lemuribus imperare.

Porro satis constabat sagas scire se convertere in bestias velut bubones, quibuscum societas erat sagis. Antiquis temporibus Thessalia, in Graecia sita, infamis erat, quod ibi sagae plurimum possent. Quin Appuleius ille qui Metamorphoseon libros sive Asinum Aureum scripsit, narrat de Pamphile, Thessala saga, quae corpore unguento perlinito in bubonem se convertit. Audiamus ipsa verba Appuleii:

“Iam primum omnibus laciniis se deuestit Pamphile et, arcula quadam reclusa, pyxides plusculas inde depromit, de quibus unius operculo remoto atque indidem egesta unguedine diuque palmulis suis adfricta ab imis unguibus sese totam adusque summos capillos perlinit multumque cum lucerna secreto collocuta membra tremulo succussu quatit. Quibus leniter fluctuantibus promicant molles plumulae, crescunt et fortes pinnulae, duratur nasus incurvus, coguntur ungues adunci. Fit bubo Pamphile.”

Lucanus poeta in opere quod inscribitur De bello civili complura narrat de alia saga maxima, ea quoque ex Thessalia oriunda, cui nomen fuit Erichto. Umbris expulsis sepulchra incolit et anima eius aera pestilentem reddit et segetes, cum per eas ambulat, corrumpuntur. Eadem apud deos inferos multum valere dicebatur.

Erichto saga multum temporis consumpit in carmine magico componendo quo efficeret ut Pompeius et Caesar de summo imperio dimicarent ibi ubi ipsa vellet. Sed cur hoc facere voluit?  Ut sibi copia esset multorum et mortuorum militum. Reliquum tempus consumpsit in deliberando quod membrum surriperet ex cadavere Pomepii aut Caesaris, prout hic aut ille vicisset.

Horatius poeta in epodo quinto horrenda narrat de Canidia saga eiusque sociis quae medicamentum amatorium faciunt ex adulescente, ex pluma nocturnae strigis, ex ossibus raptis ab ore ieiunae canis, ex ovis sanguine ranae unctis. Sic medicamentum amatorium miscetur.

A sagis ad animas mortuorum nunc transibimus.

Animae mortuorum

Antiquis temporibus complura genera animarum mortuorum erant:

  • larvae sive lemures
  • lares
  • manes

Haec autem genera non semper eodem modo a scriptoribus distinguuntur. Nos autem hodie Augustinum consulemus. Teste Augustino larvae sive lemures dicuntur animae mortuorum malorum et lares hominum bonorum. Manes autem dicuntur animae eorum qui utrum boni an mali fuerint incertum est. 

Non credebantur animae mortuorum Romae vagari. Animae enim re vera erant. Sic saltem multi sibi persuasum habebant. Homines ab animis mortuorum non semper terrebantur sed interdum videbant eas in somnis auxilium petentes, vel se de periculo monentes. Dicuntur scriptores qui vitam Neronis scribebant, ipsum in somnis vidisse. Plinius secundus in epistula narrat de Gaio Fannio cui quiescenti astiterunt Neronis manes eique ostendit qui finis vitae futurus esset.

Porro sunt animae quae vel a vigilantibus cernantur. Hae sunt animae cum aliorum tum eorum qui ante tempus mortui sunt, vel qui per scelus interfecti sunt, vel qui sibi mortem consciverunt, vel qui non sepulti sunt.

Suetonius qui vitam Caligulae imperatoris scripsit, haec fere narrat: Postquam Caligula imperator occisus est, cadaver eius in hortos Lamianos clam asportatum et semiambustum levi caespite obrutum est. Custodes eorum hortorum larvis noctu inquietabantur donec cadaver erutum et crematum et sepultum est. In domo quoque in qua Caligula mortuus erat, nulla nox sine terrore aliquo acta est, donec domus ipsa incendio consumpta est.

Quoniam de sagis sermo modo fuit, non alienum esse videtur hic dicere sagas saepe larvis uti ut arcana vivorum resciscant. Etenim si quis partem cadaveris larvae invenit, larva in potestatem eius venit.

VERSIPELLES

Si sagae, et lemures Romae fuerunt, nonne etiam homines qui in lupos vertebantur, luna lucente vagabantur? Erant et tales plerumque versipelles vocabantur quod pellem vertebant et lupinam induebant formam. Etiam sagae dici possunt versipelles, quae, ut iam dixi, se in varias bestias converere sciant.

Homines in lupos verti rursusque restitui sibi falsum esse confidenter existimare debemus aut credere omnia quae fabulosa tot saeculis conperimus.
— Plinius Maior, H.N. 8.80

Apud Petronium praeclarissimus locus de versipelle invenitur: Homo ad amicam nomine Melissam ire vult. Sibi comitem adiungit militem. Luna lucente ad sepulchretum veniunt. Hic miles a comite secedit, se exuit et vestimenta in via ponit et ea circummingit. Subito lupus fit. Lupus factus ululare incipit et in silvas fugit.

Deinde versipelles villam Melissae intrat et impetum in pecora facit. Servus autem, qui in villa est, lupi collum lancea traicit antequam fugiat.

Postremo, ubi comes militis sive versipellis domum venit, miles in lecto iacet et medicus collum eius curat…

In Historia Naturali scriptum videmus Plinium non putare esse versipelles et hunc errorem longe lateque diffusum esse. Sed nunc scimus Plinium tota via erravisse.
 

FINIS

Iam ad finem vel, ut ait Martialis, ad umbilicos pervenimus, vidimus antiquis temporibus fuisse multa monstra aliud alio magis horrendum. Fuerunt sane etiam alia sed puto vos iam esse horrore perfusos, nam si Romani videbant versipelles lemures, et sagas, cur non vos videatis?

Tantum'st valete


Facilis via Latinitii adiuvandi

Si vobis placuit, rogo ut amicos et amicas de his sermonibus certiores faciatis, et ut scribatis apud YouTube et apud Facebook quid censeatis! Ita facilius alii quoque hos sermones invenire poterunt!

Ago gratias maximas omnibus qui sedulo divulgaverunt hos sermones et eis qui subtitulis pelliculas apud youtube instruxerunt.

AN easy way TO HELP the podcast

If you liked it, please, subscribe, like and leave comments on YouTube & iTunes because that makes it easier for other people to find it in the search engines.

Thank you!


Sound credits

BG music:

"This House" Kevin MacLeod (incompetech.com)

Licensed under Creative Commons: By Attribution 3.0 License http://creativecommons.org/licenses/by/3.0/

Thunder effect

http://soundbible.com/1907-Thunder.html

Casket effect

http://soundbible.com/1354-Opening-Casket.html

 

Latest podcast episodes..Sermones Latini proximi

1 Comment

EN
LA