PODCAST IN LATIN..PODCAST


#6 – How did Cicero feel going into exile?..#6 – Quo animo Cicero in exsilium profectus est?

....
Here you will find three resources for the episode.

  • I) Audio
  • II) Video
  • III) Text

..
Hic reperiuntur tria subsidia huius sermonis:

  • I) Auscultanda
  • II) Spectanda
  • III) Legenda

....

I. AUDIO..I. AUSCULTANDA

....

This podcast in Latin is also available on iTunes.

..

Hunc sermonem Latinum hic vel apud iTunes auscultare potestis.

....

....II. VIDEO..II. SPECTANDA....

....Watch a video of the same episode where the text appears together with the audio. .. Specta pelliculam ubi verba scripta vocem comitentur. ....

III. READ..III. LEGENDA

Here you'll find a transcript of the episode for easy printing or reviewing. .. Hic ipsa verba sermonis praebentur ut et auscultare et simul legere, si libet, possitis.


Salvete! Ego sum hospes vester Daniel. Haec est series sermonum Latinorum, ubi Latine loquor de variis argumentis velut de locutionibus Latinis, de litteris Latinis, et de aliis magis nugacibus rebus. Si vultis videre ipsa verba huius sermonis, ite ad latinitium.com/podcast.

De breviloquentia epistulari Ciceronis

Plerumque cum de Cicerone cogitamus, ante oculos nobis ponimus oratorem illum constantissimum qui in Catilinam vehementer dixit, sed idem fuit pater et maritus qui multa et varia expertus est. Epistulae eius nobis ostendunt alium Ciceronem, verum hominem, qui dolet et gaudet.

Ut hunc Ciceronem cognoscamus, hodie recitabo epistulam quam Cicero, in exsilium profecturus, ad Terentiam scripsit. Est epistula quarta libri quarti et decimi epistularum ad familiares.

Cicero in epistulis suis interdum adeo concisus est ut quid sibi velit non semper manifestum sit. Propterea fortasse iuvet consulere huius epistulae editionem cum adnotationibus. In pagina huius sermonis, qui est sextus, apud latinitium.com/podcast invenietis nexum ad editionem huius epistulae cum adnotationbus.

M. Tullii Ciceronis Epistula 14.4.4. Ad familiares

Tullius s.d.  Terentiae et Tulliae et Ciceroni suis
Ego minus saepe do ad vos litteras quam possum propterea quod cum omnia mihi tempora sunt misera, tum vero, cum aut scribo ad vos aut vestras lego, conficior lacrimis sic ut ferre non possim. quod utinam minus vitae cupidi fuissemus! Certe nihil aut non multum in vita mali vidissemus. quod si nos ad aliquam alicuius commodi aliquando reciperandi spem fortuna reservavit, minus est erratum a nobis; si haec mala fixa sunt, ego vero te quam primum, mea vita, cupio videre et in tuo complexu emori, quoniam neque di, quos tu castissime coluisti, neque homines, quibus ego semper servivi, nobis gratiam rettulerunt.

Nos Brundisii apud M. Laenium Flaccum dies XIII fuimus, virum optimum, qui periculum fortunarum et capitis sui prae mea salute neglexit neque legis improbissimae poena deductus est quo minus hospiti et amicitiae ius officiumque praestaret. Huic utinam aliquando gratiam referre possimus! habebimus quidem semper. Brundisio profecti sumus a. d. II Kal. Mai. per Macedoniam Cyzicum
petebamus.

O me perditum, o me adflictum! quid nunc? Rogem te ut venias, mulierem aegram, et corpore et animo confectam? Non rogem? sine te igitur sim? Opinor, sic agam: si est spes nostri reditus, eam confirmes et rem adiuves; sin, ut ego metuo, transactum est, quoquo modo potes, ad me fac venias. Unum hoc scito: si te habebo, non mihi videbor plane perisse.

Sed quid Tulliola mea fiet? Iam id vos videte; mihi deest consilium. Sed certe, quoquo modo se res habebit, illius misellae et matrimonio et famae serviendum est. quid? Cicero meus quid aget? iste vero sit in sinu semper et complexu meo. Non queo plura iam scribere; impedit maeror.

Tu quid egeris nescio, utrum aliquid teneas an, quod metuo, plane sis spoliata. Pisonem, ut scribis, spero fore semper nostrum. de familia liberata, nihil est quod te moveat. Primum tuis ita promissum est, te facturam esse ut quisque esset meritus; est autem in officio adhuc Orpheus, praeterea magno opere nemo. ceterorum servorum ea causa est ut, si res a nobis abisset, liberti nostri essent, si obtinere potuissent; sin ad nos pertinerent, servirent, praeterquam oppido pauci. sed haec minora sunt.

Tu quod me hortaris ut animo sim magno et spem habeam reciperandae salutis, id velim sit eius modi ut recte sperare possimus. Nunc miser quando tuas iam litteras accipiam? Quis ad me perferet? Quas ego exspectassem Brundisii si esset licitum per nautas, qui tempestatem praetermittere noluerunt.

Quod reliquum est, sustenta te, mea Terentia, ut potes honestissime. viximus, floruimus; non vitium nostrum sed virtus nostra nos adflixit. Peccatum est nullum, nisi quod non una animam cum ornamentis amisimus. sed si hoc fuit liberis nostris gratius, nos vivere, cetera, quamquam ferenda non sunt, feramus. atque ego, qui te confirmo, ipse me non possum.

Clodium Philhetaerum, quod valetudine oculorum impediebatur, hominem fidelem, remisi. Sallustius officio vincit omnes. Pescennius est perbenevolus nobis; quem semper spero tui fore observantem. Sicca dixerat se mecum fore, sed Brundisio discessit.

Cura, quod potes, ut valeas et sic existimes, me vehementius tua miseria quam mea commoveri. Mea Terentia, fidissima atque optima uxor, et mea carissima filiola et spes reliqua nostra, Cicero, valete.


Quid vobis videtur de hac epistula? Placetne? Scribite quid sentiatis.

Supplementa

Huius epistulae editio cum adnotationibus Latinis


Facilis via Latinitii adiuvandi

Si vobis placuit, rogo ut amicos et amicas de his sermonibus certiores faciatis, et ut scribatis apud YouTube et apud Facebook quid censeatis! Ita facilius alii quoque hos sermones invenire poterunt! Et volo gratias maximas agere omnibus qui sedulo divulgaverunt hos sermones et omnibus qui tanta benignitate me hortati sunt ut in hac re pergerem! Gratias ago!

Tantum'st, valete!

AN easy way TO HELP the podcast

If you liked it, please, subscribe, like and leave comments on YouTube & iTunes because that makes it easier for other people to find it in the search engines.

Thank you!


 

Latest podcast episodes..Proximi sermones

Comment

EN
LA