#4.The life and work of plautus..#4 – Pauca de Plauto: Vita et opera comici

....
Here you will find three resources for the episode.

  • I) Audio
  • II) Video
  • III) Text

..
Hic reperiuntur tria subsidia huius sermonis:

  • I) Auscultanda
  • II) Spectanda
  • III) Legenda

....

I. AUDIO..I. AUSCULTANDA

....

This podcast in Latin is also available on iTunes.

..

Hunc sermonem Latinum hic vel apud iTunes auscultare potestis.

....

 

....II. VIDEO..II. SPECTANDA....

....Watch a video of the same episode where the content is explained and supported by animations to facilitate understanding and retention. .. Idem sermo pictis imaginibus verbis illustratur quo facilius et intellegatur et nova memoriae mandentur. ....

III. READ..III. LEGENDA

Here you'll find a transcript of the episode for printing or reviewing. .. Hic ipsa verba sermonis praebentur ut et auscultare et simul legere, si libet, possitis.


Salvete! Ego sum hospes vester Daniel. Haec est series sermonum Latinorum, ubi Latine loquor de variis argumentis velut de locutionibus Latinis, de litteris Latinis, et de aliis magis nugacibus rebus. Si vultis videre ipsa verba huius sermonis, ite ad latinitium.com/podcast.

De vita scriptorum

Cum legimus scripta antiqua, nobis non semper sumimus tempus ad cognoscendum qui fuerint scriptores et qualem vitam egerint. Haec fortasse flocci non facimus, sed mea sententia, aliquid scire de scriptore quem legimus, multum hercle conducit ad eius scripta melius intellegenda. Sed ingenue fatebor me in hac re non semel peccasse et haec est pars causae cur hodie velim inducere novam seriem ubi loquar de vitis scriptorum qui mihi maxime placent.

Non proferam vobis altam quandam ac reconditam doctrinam sed potius adumbrabo vitas horum scriptorum et pauca de scriptis ipsis dicam. Sed haec hactenus, primus scriptor tractabitur…Plautus. Quis crederet?

Quis igitur fuit Plautus? Fuit comicus qui fabulas comicas Latine antiquis temporibus scripsit. Bene, haec habui quae dicerem.

Earum fabularum quas fecit Plautus, XX plus minusve integrae ad nos pervenerunt, – et de ceteris nolo cogitare ne lacrimis conficiar. Licet tantum numerum fabularum habeamus, tamen de poeta ipso non adeo multa habemus comperta. Sed scriptores antiqui nonnulla memoriae tradiderunt quae vobis hodie narrabo.

DE VITA PLAUTI

Primum omnium illud quaeritur qui de Plauto poeta antiquis temporibus scripserint, qui sint fontes. Quae scimus de Plauto, collecta sunt ex compluribus scriptoribus antiquis: Cicerone teste Plautus (Cic. Cato 50) senex anno CLXXXIV ante Christum natum (Cic. Brut. 60) vita excessit. Porro Sextus Pompeius Festus, grammaticus, memoriae prodidit Plautum Sarsinae natum esse. Cetera quae de eius vita traduntur, plus minusve ex Aulo Gellio hausta sunt. (Gell. 3.3.3.)

Et nunc dixerit quispiam Gellium esse nugatorem cuius verbis fides haudquaquam sit habenda; bene, sit ita, sed quid agas cum fere nihil aliud habeamus? Praeterea, Gellius refert verba Varronis. Ergo sunt verba Varronis potius quam Gellii…

Itaque dicitur Plautus non Romae sed Sarsinae in parvo oppido Umbriae circiter medio saeculo tertio ante Christum natum natus esse humili loco. Id est parentes eius non erant clari atque nobiles, quod si fuissent, possemus dicere eum summo loco fortasse natum esse. Sed non summo loco natus est sed humili loco natus est.

Plautus, ubi adolevit, apud gregem histrionum functus est munere scaenae ministri per aliquos annos. Deinde pecuniam quam ibi fecerat augere voluit. Itaque eam in mercaturis collocavit sperans se inde maximum lucrum facturum esse. Sed…adversa autem fortuna usus omnem pecuniam perdidit et ad extremam inopiam recidit. O miserum!

Romam deinde inops redivit et ibi, ut victum cottidianum sibi pararet, operam pistori locavit ad molas manuarias cirgumagendas. Mola dicitur instrumentum quo frumenta et aliae fruges conteruntur et in farinam rediguntur. Plautus igitur in pistrino molas versabat ut victum sibi pararet. Horis autem subsecivis, id est, cum a labore suo vacabat, fabulas componebat. Varrone teste scripsit tres fabulas illis horis subsecivis apud pistorem et musis faventibus molas illas versare desinere potuit et pecuniam ex fabulis suis facere.  Et exstitit scriptor adeo gratus ut eius fabulae etiam nostra memoria cum gaudio legantur etiamnunc ego loquor de Plauto!

Plautus – homo trium litterarum?

Ut iam dixi, Plautus fuit comicus qui multas fabulas scripsit. Quot autem scripserit fabulas non satis constat inter homines doctos qui nunc sunt. Antiquis temporibus circiter CXXX fabulae Plauti nomini addicebantur sed Varro, investigator antiquitatis diligentissimus, ut ait Cicero, ab his segregavit unam et viginti fabulas quas genuinas et vere Plauti esse iudicavit. Harum ad nos pervenerunt viginti plus minusve integrae sed Vidularia, fabula vicesima et una, adversa fortuna usa est nam intercidit, paucis particulis exceptis.

Harum fabularum ea quae Miles Gloriosus inscribitur antiquissima esse videtur quae inter annum ducentesimum sextum et ducentesimum et unum facta est. Omnium operum Latinorum, quae integra ad nos pervenerunt, hoc antiquissimum habemus. Id est habemus antiquiores particulas sed hoc est opus integrum quod antiquissimum habemus.

Illud imprimis admirationem mihi movet quod haec fabula, abhinc amplius duo milia annorum scripta, adhuc postest risum excitare.

Sed quamquam Plautus sane erat magna ingenii feracitate, tamen argumenta sua Graeco fonte derivavit, i.e. ea sumpsit ex scriptoribus Graecis novae comoediae quae dicitur, ad quam pertinent cum alii tum Menander et Philemon.

Argumento sumpto non tamen verbum verbo reddidit sed ita fabulas immutavit ut spectatoribus Romanis placerent id est accomodavit et mutavit fabulas ut convenirent moribus Romanorum. Et fabula Graeca Romanis accomodata vocatur fabula palliata, a nomine vestis Graecae.

Fabulae ipsae

Sed ex eo quod Plautus fabulas Graecas expressit, nascitur quaedam difficultas Plauti aestimandi, nam difficile est dictu quid sit Plauti proprium et quid Graecorum exemplorum quibus usus est; quoniam ex fabulis novae comoediae, quae dicitur, non tanta copia nobis servata est, non possumus tam facile comparare. Tamen, satis constat eum non harpagavisse, ut Plauti verbo utar, id est non furatum esse fabulas integras sed potius fabulas Graecas moribus Romanis accomodasse, ut supra dixi. Sic poeta noster plane suus exstitit.

Dictio Plautina

Etsi Plauti dictio seu sermo a Ciceronis et a Caesaris longe distat tamen, non deerant antiquis temporibus qui in illo dicerent esse sermonem Latinum vel magnam elegantiam. Etenim Marco Varroni, investigatori illi antiquitatis, dictio Plauti perquam elegans atque pura visa est, qui teste Quintiliano dixit musas Plautino sermone locuturas fuisse, si Latine loqui vellent (Quint. Inst. Orat. X 1.99).

Mihi quidem Plautus imprimis ideo placet, quod sermo adeo vivus ac varius est. Plautum legens videaris hercle audire Romanos loquentes – sane probe scio esse sermonem artificiosum sed facere non possum quin videar audire Romanos inter se colloquentes. . Praeterea, insunt plurimae locutiones iucundae et insolitae, quas sane tempore progrediente vobis proferam.

Alia multa de Plauto et de eius scriptis dici possunt, haec vero de vita et scriptis poetae nostri in praesens sufficiant.

Consilium

Si vultis Plautum legere incipere, suadeo ut utamini editione quam paravit Thomas Vallaurius. Qui quattuor fabulas Plauti adnotationibus Latinis dilucidis explicuit.

Porro, si vultis vobis tantum locutiones probe plautinas comparare, magnopere suadeo ut lectitetis librum qui inscribitur Colloquia Plautina. Nisi memoria mihi labat, hoc libro continentur tot colloquia quot fabulae Plauti ad nos pervenerunt. Scriptor singula scripsit colloquia quae singulis fabulis respondeant, usus eis maxime locutionibus quae sunt propriae cuiusque fabulae. Sic, ut puta, colloquio Militis Gloriosi lecto, omnes locutiones rariores vel huius fabulae proprias iam bene tenebitis et sic satis parati ad ipsam Plauti fabulam legendam aggrediemini.

Nexus qui ad hos libros ducunt, in descriptione huius sermonis invenietis et in ima pagina huius sermonis apud latinitium.com/podcast.

postquam est mortem aptus Plautus, Comoedia luget,
scaena est deserta, dein Risus, Ludus Iocusque
et Numeri innumeri simul omnes conlacrimarunt.
— Plautus (Epitaphium de se ipso)

Quid censetis vos de Plauto? Possuntne eius fabulae adhuc risum movere?



 

Facilis via Latinitii adiuvandi

Si vobis placuit, rogo ut amicos de his sermonibus certiores faciatis, et ut scribatis apud YouTube et apud iTunes quid censeatis! Ita facilius alii quoque hos sermones invenire poterunt! Et volo gratias maximas agere omnibus qui sedulo divulgaverunt hos sermones et omnibus qui tanta benignitate me hortati sunt ut in hac re pergerem! Gratias ago!

Tantum'st, valete!

AN easy way TO HELP the podcast

If you liked it, please, subscribe, like and leave comments on YouTube & iTunes because that makes it easier for other people to find it in the search engines.

Thank you!


 

Latest podcast episodes..Sermones proximi


5 Comments

EN
LA