#17 – Quid Cicero de ludis circensibus sensit?

Comment

#17 – Quid Cicero de ludis circensibus sensit?

Abhinc aliquos menses recitavi epistulam Ciceronis et nunc mihi tempus maximum esse videtur ut alteram epistulam ab eodem scriptore scriptam recitem qua Cicero amico aperit quid de ludis circensibus sentiat. Iuvat profecto audire quid Romani ipsi senserint de his ludibus quibus homines et bestiae interficiebantur. Scribitote, quaeso, quid de hac epistula sentiatis!

Comment

#15 – Fabula Latina: Theseus (Pars I)

Comment

#15 – Fabula Latina: Theseus (Pars I)

Hodie vobis incipiam recitare fabulam quae est de vita et periculis Thesei. Erunt duae partes et hodie primam recitabo partem. Scripta est in usum discipulorum itaque satis facilis est et spero fore ut vobis placeat.

Comment

#8 – Pauca de Terentio: Vita atque opera

Comment

#8 – Pauca de Terentio: Vita atque opera

Haud ita pridem, in sermone quarto vitam atque opera Plauti comici summatim exposui: cum non modo Plauti verum etiam Terentii fabulas his diebus in manibus habeam, aequum est de eo quoque verba facere ne videar Terentium miserum posthabere. Audietis quid Terentius dicatur secum e Graecia tulisse antequam mortuus sit, quid Caesar et Cicero de Terentio iudicaverint et num comoedias suas reapse fecerit Terentius et multa alia.

Comment

#7 – Halloween special – Horrenda atque timenda

Comment

#7 – Halloween special – Horrenda atque timenda

Hodie breviter perstringemus atque attingemus ea horrenda quae Romani noctu vagari credebant. Discetis cum alia tum quid Erictho saga in Caesarem et Pompeium machinata sit, quid Nero post mortem suam nuntiaverit scriptori qui vitam (Neronis) scribebat. Sed primum de festis dicam.

Comment

#6 – Quo animo Cicero in exsilium profectus est?

Comment

#6 – Quo animo Cicero in exsilium profectus est?

Plerumque cum de Cicerone cogitamus, ante oculos nobis ponimus oratorem illum constantissimum qui in Catilinam vehementer dixit, sed idem fuit pater et maritus qui multa et varia expertus est. Epistulae eius nobis ostendunt alium Ciceronem, verum hominem, qui dolet et gaudet.

Comment

#4 – Pauca de Plauto: Vita et opera comici

3 Comments

#4 – Pauca de Plauto: Vita et opera comici

Plautus, ubi adolevit, apud gregem histrionum scaenae ministri munere aliquos annos functus est. Deinde pecuniam quam ibi fecerat augere voluit. Itaque eam in mercaturis collocavit sperans se inde maximum lucrum facturum esse. Adversa autem fortuna usus omnem pecuniam perdidit et ad extremam inopiam recidit…

3 Comments

#2 – Sex mirae res quae de alcibus narrantur

3 Comments

#2 – Sex mirae res quae de alcibus narrantur

Suetia, illa terra in Europa sita quae ad septentriones vergit, magna ex parte silvis vestita est. Has silvas incolunt cum alia tum alces. Hodie narrabo quaedam de his bestiis mira atque interdum prorsus iocosa quae saeculis praeteritis vel Latine vel Suetice memoriae prodita sunt

3 Comments

#1 – Quo modo Latine “Don't worry” dici potest?

1 Comment

#1 – Quo modo Latine “Don't worry” dici potest?

His proximis annis sat multi discipuli et amici me rogaverunt quid dicendum sit, si quis amicus vel etiam si quis ignotus aliqua de causa videatur dubitare vel sollicitus esse. Profecto sunt qui in tali re nihil dicant, sed si bene morati atque benigni erga homines esse volumus, fortasse praestat aliquid dicere. Et sunt aliqui modi quibus animum alterius tranquillum reddamus.

1 Comment

EN
LA