#20 – Ciceronis vita et mors: Pars I (Lhomond)

Comment

#20 – Ciceronis vita et mors: Pars I (Lhomond)

Marcus Tullius Cicero, equestri genere, Arpini, quod est Volscorum oppidum, natus est. Ex eius avis unus verrucam in extremo naso sitam habuit, ciceris grano similem; inde cognomen Ciceronis genti inditum. Suadentibus quibusdam ut id nomen mutaret, “Dabo operam” inquit “ut

Comment

#19 – Veneficae Paschales: Ignis et dulcia

4 Comments

#19 – Veneficae Paschales: Ignis et dulcia

Pascha adventante in Suetia veneficas paschales, quae dicuntur, multis locis videas. Hoc enim festum et veneficae quadam quasi societate iam pridem iunguntur. Variis fontibus freti videbimus quales saeculo sexto decimo et septimo decimo in Suetia perhibeantur.

4 Comments

#17 – Quid Cicero de ludis circensibus sensit?

1 Comment

#17 – Quid Cicero de ludis circensibus sensit?

Abhinc aliquos menses recitavi epistulam Ciceronis et nunc mihi tempus maximum esse videtur ut alteram epistulam ab eodem scriptore scriptam recitem qua Cicero amico aperit quid de ludis circensibus sentiat. Iuvat profecto audire quid Romani ipsi senserint de his ludibus quibus homines et bestiae interficiebantur. Scribitote, quaeso, quid de hac epistula sentiatis!

1 Comment

#8 – Pauca de Terentio: Vita atque opera

3 Comments

#8 – Pauca de Terentio: Vita atque opera

Haud ita pridem, in sermone quarto vitam atque opera Plauti comici summatim exposui: cum non modo Plauti verum etiam Terentii fabulas his diebus in manibus habeam, aequum est de eo quoque verba facere ne videar Terentium miserum posthabere. Audietis quid Terentius dicatur secum e Graecia tulisse antequam mortuus sit, quid Caesar et Cicero de Terentio iudicaverint et num comoedias suas reapse fecerit Terentius et multa alia.

3 Comments

#7 – Halloween special – Horrenda atque timenda

1 Comment

#7 – Halloween special – Horrenda atque timenda

Hodie breviter perstringemus atque attingemus ea horrenda quae Romani noctu vagari credebant. Discetis cum alia tum quid Erictho saga in Caesarem et Pompeium machinata sit, quid Nero post mortem suam nuntiaverit scriptori qui vitam (Neronis) scribebat. Sed primum de festis dicam.

1 Comment

#6 – Quo animo Cicero in exsilium profectus est?

Comment

#6 – Quo animo Cicero in exsilium profectus est?

Plerumque cum de Cicerone cogitamus, ante oculos nobis ponimus oratorem illum constantissimum qui in Catilinam vehementer dixit, sed idem fuit pater et maritus qui multa et varia expertus est. Epistulae eius nobis ostendunt alium Ciceronem, verum hominem, qui dolet et gaudet.

Comment

EN
LA