History and Literature | Practice your Latin

Litterae Vikingorum, Pars I: De Runis Latinis

This article has been reviewed in accordance with our editorial policy.

Sal­vete sodales! Invi­ta­tus sum a Daniele, hos­pite huius sedis, ut pau­cis nar­rem de rebus quae me potis­si­mum tenent. Mihi nomen est Vic­tor; iam mul­tos annos lit­teris oper­am do, non modo Lati­nis, sed eti­am Sueti­cis antiquis et Islandi­cis. Mirum enim in mod­um haec argu­men­ta, pri­ma facie satis diver­sa, coni­un­gi pos­sunt; nam, ut exem­plum pro­fer­am, maiores nos­tri, scil­icet inco­lae ter­rarum septen­tri­on­al­i­um antiqui, lit­teras Lati­nas lec­ti­taverunt et non­numquam in patri­am suam lin­guam verterunt. Certe sum­mo in hon­ore habeban­tur auc­tores medii ut vocatur aevi, velut Petrus Comestor et Iacobus de Vor­agine. Tamen hic illic ver­sa sunt scrip­ta antiquo­rum auc­to­rum, ut Sal­lustii et Lucani, quin eti­am in ver­sione Islandi­ca sunt Dis­ticha Cato­nis!

Quae cum mira et pul­chra videan­tur, illud duco dig­nis­si­mum relatu, quod vet­eres runas Latine scripserunt. Eten­im hae lit­ter­ae, runae nomine, quae a saecu­lo II post Chris­tum natum in usu fuerunt Ger­ma­narum gen­tium, medio aevo ali­quan­tisper adhibeban­tur ad Latine scriben­dum. Nimirum Dani, Norvegii, Sueti, apud quos fides Chris­tiana invaluis­set, pre­ces Lati­nas edis­cere cupiebant. Cum autem lit­ter­arum Lati­narum adhuc imper­i­ti essent, has pre­ces runis inscribebant, quo melius ver­ba memo­ria tener­ent. Ideo mul­tae sunt inscrip­tiones, quas ipsi novimus, sicut ”Ave Maria” et ”Pater nos­ter”. Nos­tra memo­ria doc­ti homines censent ipsos sac­er­dotes his lit­teris usos esse, ut plures ad cul­tum Christi traducerent.

Custodiat Te Iesus Christus

Velim ego et osten­dere quales sint. In imag­ine infra posi­ta lit­teras runi­cas spec­tatis in bul­lo aeneo, quod in Sue­tia saecu­lo XII fac­tum est. Ipse inspexi nec­non pro vir­ili parte inter­pre­ta­tus sum: Bened­i­cat te, BorggæiR, deus pater, cus­to­di­at te Iesus Chris­tus, illu­minet te vir­tus Christi per omnia saec­u­la saecu­lo­rum (U DLM;70).

Sed ne putaveri­tis runas omnes respon­dere ad lit­teras Lati­nas, nam ”cus­to­di­at” sic inscrip­tum est, ut ᚴᚢᛋᛏᛅᛏᛁᛅᚦ, kus­ta­ti­aþ. Intuem­i­ni imag­inem maiorem factam:

Lapis Sum

Tamen runae Lati­nae non modo precibus, verum inter­dum eti­am iocis aptae vide­ban­tur hominibus huius aetatis. In par­vo Sue­ti­ae merid­ion­alis vico, qui Lösen vocatur, eccle­sia saecu­lo XIII aed­i­fi­ca­ta est (pro dolor serius destruc­ta!), ubi mira inscrip­tio runi­ca fac­ta est in lapi­de pari­etis: eko : sum : lapis (DR 367), ego sum lapis. Sane hoc potest per­tinere ad Chris­tum, qui saepe appel­latur lapis angu­laris, sed cum hic sit lapis in pari­ete, illud minus veri sim­i­le videtur.

Bergen, urbs Norvegi­ca, exem­pla iucundis­si­ma prae­fert runarum, quae in frag­men­tis ligneis fac­tae sunt. Ex his ali­ud inscribitur: ”Pax por­tan­tibus, salus haben­tibus” (N B583), ali­ud autem affert locum ex Vergilii Bucol­ico­rum libro X: ”Omnia vincit Amor, et nos cedamus Amori” (N B145). Haec sunt qua­si pri­mor­dia Latini­tatis apud gentes septen­tri­onales, quae postea floruit usque ad memo­ri­am nos­tram. Et iudi­co haec esse doc­u­men­to quam cupi­de vet­eres ad bonas artes accesserint.

Suade­mus ut alter­am partem huius de runis seriei legas, quam hic reperies.

Victor Frans

Victor Frans

Victor Frans is currently writing his dissertation on Saxo Grammaticus. He holds a BA in Latin from Stockholm University and an MA in Medieval Studies from the University of Oslo. He has worked in the Swedish National Archives and on a project on St. Birgitta of Sweden (14th century).
Written by Victor Frans

Written by Victor Frans

Related articles

Halloween special in Latin #8 – The procession of the Dead

Halloween special in Latin #8 – The procession of the Dead

A March of Condemned Souls This story is an exceptional episode from the Ecclesiastical History, written by the ...
How Catiline was defeated according to Sallust

How Catiline was defeated according to Sallust

Roman historian and politician, Gaius Sallustius Crispus, to many known as Sallust, wrote Bellum ...
Halloween Special in Latin #7 – Frightful times at Froda

Halloween Special in Latin #7 – Frightful times at Froda

The Wonders of Fróðá In this year’s Halloween special in Latin, we will travel back in time to the Viking era ...