Contents
Verba Ioannis Caroli Rossi, viri tam docti quam iucundi vobis magno cum gaudio hodie apporto. Venia scriptoris haec eduntur.
De eo dicere institui, qui, verum ut confitear, non homo est habendus sed humanitatis monumentum; eius enim scripta spatio duum milium annorum, omnes legerunt, pauci reprehenderunt, plerique vero imitari sunt conati, quicumque Latine scripserunt.
Fuit vir bonus dicendi peritus, artis rhetoricae studiosissimus, facundissimus orator, consultus iuris magis quam iustitiae, ingeniosus causarum patronus, philosophus doctus ac sollers; in re publica versatus quam qui maxime, omnique ornatus doctrina, Ille, ut ait Lucas Canali, non tam eruditionis studio flagravit, qua vita ditaretur, quam vitam ipsam adamavit, in qua exerceretur eruditio.
Sed quid plura? Novam viam ingredi eamque vix prius a quoquam temptatam statui, ut aliquid vobis tanto viro dignum referrem. Etenim eum per Mercurium, qui forte me in somniis inviserat, rogavi ut, Campis Elysiis relictis, ad nos veniret ipse de se narraturus. Nihil enim non licet immortalibus. Negavit autem se velle iterum inter mortales conversari, a quibus plus aerumnarum quam solacii vivens ceperat, sed per litteras aliquid est pollicitus.
Quomodo, inquam, litteras ego ad eum mittam? Quomodo ille ad me? Noli hoc, ait Mercurius, curare: ipse, quod est meum interpretis munus, utrique consulam, tuas epistulas ad Campos Elysios, illius Mediolanum perferendo; promissis vero, ut est deorum, si non Mercurii, mendacium patroni, stetit.
En ergo habetote, sodales, epistolarum fasciculum, quas divinus tabellarius ad alterutrum pertulit. Ah, vix e mente exciderat… qui esset vir hic, quicum commercium habui, non significavi: ipsimet ex scriptorum tenore divinate!
Ioannes Carolus M.T.C. salutem plurimam dicit.
Si vales, bene est; nos quoque valemus. Tu, amplissime vir, quae est tua praesensio et scientia rerum, certe tenes quae sit causa cur ad te has miserim litterulas; ego autem dubius haereo nec unde exordium sumam scio: ad libros enim de te saeculorum decursu conscriptos non suppeditarent loculamenta bibliothecae Ptolomaei! Verum incipiam, ut aiunt, ab ovo: velim nobis, quaeso, vitam tuam brevi perstringas.Vale.
Datum Mediolani, Kal. Januariis a. post Chr.n. MMII
M.T.C. Ioanni Carolo salutem dicit.
Ex epistolio tuo fulminis instar statim per Mercurium allato, cognovi velle te de vita mea rescire. Faciam quam brevissime potuero. In agro Arpinati ex equestri familia natus sum anno ab urbe condita sescentesimo quadragesimo septimo; postquam ex domestica patris disciplina primos fructus percepi, adolescentulus una cum Quinto fratre Romam veni, ubi litteras primum me docuit Aulus Licinius Archias poeta; tum Apollonium Molonem Rhodium, causarum actorem, Diodotum stoicum, Phaedrum et Zenonem epicureos, et Philonem academicum audivi; iuris autem civilis praeceptorem habui Quintum Mucium Scaevolam. A quo ad eloquentiam institutus, in foro coepi versari primamque causam dixi pro Sexto Roscio.
Valetudinis causa, quae tunc infirmior esse videbatur, in Asiam profectus sum; Athenis etiam sex menses degi et Rhodo, qua in insula denuo ad Molonem meum me applicui. Duos post annos quam discesseram, Romam reverti exercitatior; tunc enimvero, sive propter adsiduitatem in causis, sive propter orationis genus, animos hominum ad me ita converti, ut aditus pateret ad cursum honorum: primum quaestor, deinde aedilis curulis et praetor incredibili populi voluntate sum renuntiatus; ac tandem anno urbis conditae sescentesimo nonagesimo consulatum adeptus, ob detectam et extinctam Catilinae coniurationem in primis enitui.
Haud ita multo post in Clodii aliorumque improborum civium invidiam adductus, patria exsulavi, donec sexto decimo mense summa cum dignitate in urbem fui revocatus. Annum agens quartum et quinquagesimum in collegium augurum cooptatus, mox proconsul Ciliciam provinciam sortitus sum, ubi bello feliciter gesto imperatoris nomen promerui.
Exardescente bello civili, Pompeii partes secutus sum, quo mortuo in gratiam redii cum Caesare, sed quamdiu ille rerum dominatum tenuit, me totum philosophiae tradidi, ut et doloris peterem medicinam, et otii honesti oblectationem. Post Caesaris interitum, civilibus fluctibus iterum iactatus, Antonii triumviri iussu, cuius odium Philipphicis meis mihi contraxeram, interfectus sum anno urbis conditae septingentesimo undecimo, aetatis meae quarto et sexagesimo. Haec habebam quae tibi referrem.Vale.
Datum e Campis Elysiis, sine aevo.
Ioannes Carolus M.T.C. S.D.
Litteras quas de vita tua scripsisti pergratas nobis fuisse scito. Nunc vero, ut de maximis veniamus ad minima, rescire velim tune re vera versum illum composueris: “O fortunatam natam me consule Romam”. Cura ut valeas.
Dabam Mediolani, III Idus Januarias a. Christiano MMII
M.T.C. Ioanni Carolo S.D.
Versum adeo inconditum e calamo meo fluxisse? Me, qui arte oratoria ceteris praestitisse habeor, omoioteleuton rude et incomptum –fortunatam natam- adhibuisse, quasi tuba taratantara canerem? Siquid gravius erit, quod intersit me referre, scribas sane. Alioquin mitte.Vale.
Dabam e Campis Elysiis, sine aevo.
Ioannes Carolus M.T.C. S.D.P.
Dabis veniam excusationis, siquid temere vel futtiliter. Ceterum facile adsentior tibi monenti graviora esse tractanda. Ineptiis igitur remotis seria quaeramus. Superioribus litteris vitam tuam perbelle perstrinxisti; nunc vero velim nobis de tua caede, nisi molestum est meminisse.Vale.
Datum Mediolani, postridie Idus Jan. a.MMII.
M.T.C. Ioanni Carolo S.D.
Ex recordatione interitus mei, magnum equidem capio dolorem, sed non tantum, quin ad tuum rogatum respondeam. Quum tresviri Romam appropinquarent, urbem reliqui: noveram enim me in proscriptorum numerum relatum. Primum in Tusculanum, deinde in Formianum fugi, ibique conscensa navicula, Circeios petii, unde mutato consilio Caietam regredi nautas iussi. Dum litus adeo, densum corvorum ac graculorum agmen evolant ac rudentibus, antemnis, gurbernaculo insidunt; tum me insectantur villamque invadunt; tam infausto omine perterritus navem iterum conscendi, sed prae nausia iactationem non ferens, nautis imperavi ut rursus litus peterent: necessest in patria moriatur, qui patriam servavit! Ita dicit agrafos nomos, cui, quamvis sit durum, est hominibus obtemperandum! In ipso litore obvii fiunt Antonii sicarii; servi vero mei pugionibus extractis, quos sub vestibus celatos habebant, ad pugnam pro domino accingebantur, quum ego lecticam deponi iussi: ferte-inquiens- aequo animo, quod fors iniqua cogit. Cervicem e lectica promptam sicariis praebui: iugulant, caput obtruncant, manus praecidunt: spolia opima feritate Antonii digna… Ceterum, ut scripsi in Tusculanis disputationibus, accipere quam facere praestat iniuriam. Sed de hoc satis: prae lacrimis plura scribere non queo.Vale.
D. e Campis Elysiis.
Ioannes Carolus M.T.C. salutem.
Paene exanimatus tuis litteris, quibus nihil nisi triste nobis ostendisti, sed quale esset quod moriens esses expertus aperuisti, has ad te ilico litterulas scribo. Etsi, ut ipse in Oratore tuo es conquestus, infinitus forensium rerum labos, senatoria munera et turbulentissimae reipublicae tempestates obstiterunt, quominus eas artes excoleres quibus a puero deditus fuisti, tamen in maximis illis rerum asperitatibus et angustiis temporum, quantum tibi vel fraus inimicorum, vel causae amicorum, vel reipublicae administratio tribueret otii, potissimum contulisti ad conscribenda opera, quae adhuc post duum milium annorum spatium doctorum manibus diligenter versantur. Id quod paucis post hominum memoriam contigit. Numquid maius Manibus tuis offerri posse optabas?
Have atque vale, litterarum decus, linguae Latinae patrone, magister humanitatis, iterumque vale.
D.Mediolani XV Kal. Febr. a.Chr. MMII